GALLI MAXIME IN EUROPA CAUDATI?
GALLI MAXIME IN EUROPA CAUDATI?
Investigatione opinionum
inter varias gentes Europae Occidentalis peracta patet viris
Francogallis opus esse longissimis praeservativis sive condomiis,
brevissimis autem Graeci utantur. Investigatio, qua rogati sint
10,5 milia virorum in 25 terris, mandata est ab Instituto
Condomiis in Mercatura Consulendis, cui sedes in urbe Singen
Badeniae-Virtembergiae Germanorum. Effectibus rogationis pateat
in summa intermedia Francogallo opus esse praeservativis
longitudine 15,48 centimetrorum, at Graeco tribus centimetris
brevibus. Media longitudo Europaea sit autem 14,27 cm.
Sunt tamen, qui dicunt sine ullo dubio ex investigatione illa
patere Gallis longissimum in Europa esse aut Priapum aut fortasse...
linguam iactare se amantem.
Scripsit
|