Annus
2 0 0 8


22

22.11.2008

I. Apud Britannos togatos mos erat exsecrari ac male precari eos qui furtum fecisse credebantur. Quae exsecrationes in chartis plumbeis Latine inscribebantur et in fano vel etiam in fonte dulcis aquae sacro deponebantur. Nimirum hodie in his imprecationibus summi pretii legitur humilis et quotidianus sermo Latinus antiquorum Britannorum:

<http://curses.csad.ox.ac.uk/index.shtml>

II. Quo melius homines saeculi nostri modum vivendi Celtarum, qui a Romanis devicti sunt, discant, parvum oppidum a peritis aedificatum est in fundamentis ipsis verissimi castelli. In eo loco videntur tecta Celtarum, quo modo tegumenta corporum lana texerentur necnon fiscinae virgis, quo modo carnes aere coquerentur:

<http://www.castellhenllys.com/english/castellhenllys.htm>

III. Nuperrime castellum eiusdem generis et in eadem regione Britanniae in silvoso quodam saltu positum inventum est:

<http://news.nationalgeographic.com/news/2008/11/
081121-underground-fort.html
>

IV. Ei, qui res antiquas instrumento quodam electronico apud nos quaerunt, multa hoc anno 2008 p. Chr. n. reppererunt et secundum leges nostras inventa declaraverunt. Exempli causa, mirificum antiquum torquem in imagine luce depictum videbis:

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/uk/7736759.stm>

V. Si oculos a terra puncto temporis amovere licet... Mirari satis non queo ea quae in caelo huius urbis mense Maio facta esse dicuntur. Nam quaedam res volans ignota vigiles in *helicoptero* navigantes perterrruit. Incredibili enim celeritate circumvolitabat ea "res" et haud multum abfuit quin invigilium vehiculum inciderit:

<http://www.dailymail.co.uk/news/article-1088307
/Helicopter-dramatic-near-miss-sinister-UFO-1-
500ft-Birmingham.html
>

Dabam a.d. X Kal. Dec. a.s.n. MMVIII e Britannia.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae