Ioga non satis islamica
Ioga non satis islamica
Rectores islamici Malesiae iusserunt suis fidelibus
institutionem iogae evitare, sit enim haec disciplina nimis
religione Indorum onerata. Si quis musulmanus porro iogae sit
studendus, ei minabitur anathema sive fatva.
Sacerdotibus islamicis imprimis non placeant cantantiones intedum
in cursu iogae cantatae.
Maior pars civium Malesiae sunt fautores
fidei islamicae, magni tamen sunt numeri hic habitantium
Sinensium Indorumve. Hi ambo saepissime sunt iogae fautores,
adsunt tamen quoque Malesianae gentis musulmani, praesertim
mulieres, quae iogam imprimis ad corpus animumque exerecendum
colunt. Neque desunt inter huius disciplinae amatores
negotiatores nonnulli, qui mane, antequam foris bursariis se
commendabunt, paulo exercitatione frui solent. Exsecratione modo
ab islamicis rectoribus edita, moderatores maximae in Malesia
societatis iogae promovendae dixerunt se nulli religioni obnoxios
esse.
Scripsit
|