Annus
2 0 0 8


POST BIS MILIA ANNORUM

POST BIS MILIA ANNORUM

Aqua denuo in vinum mutata

Ecce miraculum verum: aqua in vinum mutata! At non tempore nuptiarum in Cana Galilaea ante duo fere milia annorum, sed nostra aetate, primo die Solis mensis Octobris huius anni in oppido Marino ad Romam. Ut nuntiat "Il Messaggero", ibi subito ex epitoniis aedium in media parte oppidi pro aqua vinum prosiluit, at vinum verissimum, album ac spumescens.

Res tota, ut mox repertum est, effectum erat erroris operariorum hydraulicorum, qui festum annulare parabant, cui culmen semper esse solet vinum repente surgens e salientibus in foro centrali huius oppidi, lauris floribusque ornatis (ut in photographemate). Hoc anno tamen operarii (qui fortasse ipsi nimis huius vini gustavissent, noluerunt enim rem malam celebrantibus praebere) praeter in salientes, in aquaeductum publicum tria milia litrarum vini pro aqua direxerunt.

Omnes tamen festi participantes, qui cyathis armati in forum advenerunt, frustra culmen sollemnitatis exspectabant.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae