SPIEGEL ONLINE - 07
UUPS! - ET ORBI
Dominula Kitty XVI.
EX URBE scripsit Alexander Smoltczyk, in Latinum convertit Nicolaus Groß
In societate nostrâ postsaeculari ultimum nefas est fingere Papam comiter subridentem nullo vestimento nisi subligari indutum, fibulâ capillorum lapideque pretioso auri imposito instructum. Talis figura a Paulo (Paolo) Schmidlin artifice ficta nunc monstratur Florentiâ in urbe, sed nonnisi post siparium.
Florentiâ ex urbe - "...formavit igitur Dominus Deus hominem de limo", sic legitur in primo libro Moysis (VULG.Gn.2,7), et Paulus Schmidlin Mediolanensis artifex conceptualis 43 (quadraginta tres) annos natus opus suum, cui nomen est "Dominula (Miss) Kitty" non multo aliter confecit quam sua confecerant eius praeceptores Deus aut Donatello.
Dominula Kitty mense Iulio a.MMVII Mediolanum cum advenisset, statim eiusdem oculi infulâ sunt obtecti, ut eius Maiestas manêret incognita. Qua infulâ maximê allecti esse referuntur algophili...
At nunc sipario aperto figura mysterialis revelabitur...
Ecce Dominula Kitty: Conspectus oculorum verecundus, subrisus cum reservatione factus.
Dominula aetate provectior, percomiter, licet quodammodo subinaniter, subridens, induta est subligari tangano.
Nam idem artifex flavâ argillâ calceâ sumptâ viri aetate provectioris (exceptis cruribus) corpus finxit, fornace coxit, impinxit; haec omnia tam artificiosê fecit, ut statim clamaretur „blasphemia". Nam hic dominus tam venustulê, licet subinaniter, subridens faciei lineamentis est necnon anulo piscatorio Benedicti XVI. (decimi sexti), Pontificis Maximi Sanctissimae Ecclesiae Catholicae.
In oeco artificiorum, qui appellatur "Palazzina Reale", prope stationem ferriviariam Florentinam sito exposita sunt nonnulla artificia figmentave homoerotica, qualia sunt Mapplethorpeana, Witkiniana, Warholiana; spectas opus quoddam Norberti Bisky, spectas ephebos Domini de Goeben Siculos et generaliter notas sexuales primarias, quae omnibus sunt coloribus et aggregationis statibus.
Iosephus Ratzinger, paululo tantum minor et nudior quam solitus
At scandalon tibi imminet sipario abditum. Iuvenis in introitu: "Faciendum" inquit „nobis fuit. Ecclesia hoc voluit". Aliis in terris non futurum fuisse, ut ullus homo supercilium tolleret, sed in Italiâ expositionem, c.t. „Vade retro – ars et homosexualitas", quae spectari possit usque ad d.sextum m.Ian. a.2008 (anni bis millesimi octavi), reapse et iniustissimê tacendo tollatur. Sipario autem non cohibetur curiositas. Ergo siparium removeatur.
Primo aspectu irritaris, altero etiam multo magis. Hic est Iosephus Ratzinger, ecce huius viri conspectus oculorum verecundus, hic subrisus cum reservatione factus. Paululo tantum minor paululoque nudior quam solitus. Capilli more Sophiae Scholl domiti continentur fibulâ „Dominulae Kitty", in aure sinistrâ fulget lapis pretiosus.
Dominula gestu classico, qualem Bramantino pingere solebat, manum dextram porrigit versus pectus, quasi indicet cor aut stigma aliquod invisibile. Statua Dominulae paululo minor est hominis magnitudine, sed accuratê impicta, nec desunt ipsae maculae senectutis nec rugae nec venulae discissae. Ecce coram te statutum est artificium mirabile aut, ut dicat aliquis, effrenatê degeneratum, corpus unum e plurimê photographatis plurimêque in scaenam delatis more iconoclastico illusum.
"Dominulae Kitty" inesse propriam vim magicam
Florentia expositioni concessit asylum. Eadem Mediolano ex urbe, ubi annuntiata erat in „Palatio Rationis" habenda, fugata est, catalogi iam impressi, cui inest „Dominula Kitty", omnes sunt empti: Laetitia Moratti, burgimagistra Mediolanensis: "Hac expositione" inquit „omnis homo laeditur, qui adhuc habeat bona moralia".
Verisimile est "Dominula Kitty", si tantummodo photographema fuisset, futurum fuisse, ut efficeretur nullum scandalum maius. At imagini tridimensionali adhuc inest vis magica propria. Medio aevo nonnulli homines statuas Mariae diffringebant, quia aspectu earum timore corripiebantur. Referebatur de statuis feminarum, quibus viri de industriâ temptarentur. Itaque etiam Dominula Kitty cito obvelanda erat sipario.
At mirabile est contraque opinionem omnium imaginem ipso sipario fieri etiam potentiorem. Louis Marion, scientista signorum theoreticus, diceret ferê haec: "Velamine, cum feticismus efficiatur, figura obvelanda accipit vim inexsuperabilem."
Hanc relationem d.07.m.Dec. a.2007 h.18.05 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
http://www.kunstnet.de/thema,18379.html
Prenzlmaler | Joseph Ratzinger als Miss Kitty in Florenz Sa. Dez. 08, 2007 1:45
Ubique valet affectus animorum natalicius nec ipsa ars evitat Natale Domini notissimum, sed his diebus admirabilibus utitur ad ostentanda artificia amabilia aut interdum turpia. Quae turpia vocentur scilicet ab eis, qui variis de causis aliter sentiant de arte Christianâ ac ipsi artifices. Sed veniamus ad eam rem, qua effecta est tragoedia Mediolanensis.
Prope Florentiae stationem ferriviariam stat venerabilis oecus artificiorum, quo solent recipi omnia quae quibuscumque de causis alibi nullum asylum acceperunt. Ita etiam factum est de Corpore Urbi Et Orbi Monstrando, excusa, lector, Corpore Pontificis Maximi Ecclesiae Catholicae, Papae Benedicti XVI. Quid factum erat, ut huic statuae subito iter faciendum esset Florentiam in urbem?
Paulus (Paolo) Schmidlin Italus artifex conceptualis ex argillâ calceâ finxerat opus suum eique nomen imposuit Dominulae Kitty. Qua statuâ, quamvis non sit tantae magnitudinis, infallibiliter monstratur ipse Papa subligari tangano indutus. Idem primo iussus erat Mediolani pro arte vigiliam habere, sed Domina Laetitia Moratti, burgimagistra Mediolanensis, tantum honoris non passa reprobavit figuram anulo piscatoris instructam ostentandam. Ita factum est, ut Papa calceo-argillaceus mitteretur Florentiam. Qui Mediolani certê satis spectaculi praebuisset, nam catalogi artificiorum celerius quam umquam antea sunt divenditi. At locus expositionis originalis cum appelletur „Palatium Rationis", Iosepho Ratzinger non licuit ibidem commendare subligaria.
Ergo si quis diebus nataliciis noluerit facere piam peregrinationem ad Sedem Vaticanam, ei liceat proficisci ad urbem Florentiam, ut admiretur Iosephum Ratzinger comiter subridentem in formam minorem Dominulae Kitty redactum. Scilicet praecepto catholico prohibitum est, ne idem Pontifex fugatus appareret nisi sipario obvelatus.
Sa. Dez. 08, 2007 8:23
Addo Dominulam Kitty, cum primum Mediolani appareret (puto hoc factum esse mense Iulio a.2007) instructam esse infulâ oculorum nigrâ, ut servaretur quadamtenus incognita... Ita factum est, ut algophili (sive sadomasochiani) hac figurâ aspiciendâ etiam suavius afficerentur....
Deinde quidam relator cultûs civilis Mediolanensis proclamavit se empturum esse hanc statuam pretio 25.000 (viginti quinque milium) euronum, eo fine declarato, ut rem nefandam e publico removeret. At idem relator hoc propositum non videtur perfecisse...
Iam in dramate Fausti (Goetheano) dicitur "In scaenis Germanicis omnis conatur quidcumque ei libeat", sed in Italiâ hodie adhuc perfacile est efficere scandalum.
Haec verba d.08.m.Dec.,h.1.45 et h.8.23, a.2007 in interreti divulgata (http://www.kunstnet.de/thema,18379.html) e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|