Untitled Normal Page
QUID SIT ITALICUM, QUID RECENTISSIME PRESSUM
Oleum naribus linguaeque cognoscere...
Viginti (20) biocolytae Itali primi
scholam reliquerunt verum oleum olearum olfaciendo gustandoque
recognoscendi, ne plus olivum e terris vicinis subintroducatur,
quod deinde venum detur ut verum oleum olearum Italicum ac
recentissime pressum (extra-virgin). Tale enim oleum a
multis in mundo guastatores putatur ut optimum omnium, licet
maxima fabricatrix olivi in orbe terrarum non Italia, sed
Hispania sit - nuntiat ephemeris Britannica "Telegraph".
Fabricatio olei Italici decidit proximo praeterito (2007) anno
15 centesimis, cum eodem tempore importatio olivi e terris
vicinis - ut Hispania, Graecia aut Tunisia - auxisse reportetur
12%. Magistratus suspectant magnam partem olei "Italici
recentissime pressi", quod et in hac terra et peregre
vendatur, re vera non ex olivetis Italiae originem duxisse, a
subintroductoribus advectum, praecipue quod lustrationem
autoplaustrorum in limitibus inter terras Unionis Europaeae a
teloniariis nunc esse nullam. Remanent ergo tantum nares
gustatusque biocolytarum.
At boni gustatores semper alienigenum oleum recognoscant. Ita,
exempli gratia, oleum Hispanicum semper paululum sapiat coriandro
- ita saltem dicit Sabine Hills, Britanna emptrix, quae in
mercatu olei Italici iam 26 annos versata est.
Praeterito mense Martis biocolytae Itali apprehenderunt 23
homines et clauserunt 85 oliveta, quae subintroductoribus
adiuvarent. Aprili autem mense 40 homines apprehensi sunt
clausaeque septem officinae, ubi oleum premitur.
Scripsit
|