Decommissioned subway cars are loaded on to a barge in New York.
FERROVIA ANTHOZOIS VEHENDIS?
Quid sibi vult photographema istud supra? Putares picturam
monstrare effectum infortunii cuiusdam ferroviarii? Nullo modo.
Hic est unus curruum, qui in civitate Neoeboracensi (New York
State) per nonnullos denos annos vectores in et ex tribu
Manhattan, ubi munera sunt multis incolis suburbiorum megalopolis
maximae US-Americanae, cottidie vehere solebant. Nunc autem ob
vetustatem de cursu cotidiano remoti in navem sunt ponendi, qua
portabuntur usque ad litus Atlanticum civitatis Delaware. Illic,
in fundum maris proiecti, fundamenta constituant artificialis
corallieti anularis atque, ut sperant oceanologi Americani, mox
anthozoa (corallia), plantas marinas necnon humanos urinatores ad
novam inexspectatam hic structuram alliciant. Quarum curarum
effectus talis esse speratur:
Scripsit ST
|