Annus
2 0 0 8


Drunken Swede tries to row home

PROPTER NIMIAM DIFFERENTIAM PRETIORUM...

Per mare remigrando domum petivit

Vir Suetus quidam 78 annorum vicinam Daniam visitavit, ut mos ei saepe est, nam multo minori pretio potiones alcoholicae ibi praebeantur. Bibendo tamen in caupona quadam portus Helsingor pecuniam omnem perpoculavit, ne satis secum haberet, ut navi traiectoria domum per fretum Oresund repeteret.

Decrevit ergo cymbam parvam furari et remis eam propellens tractum maris 5 chiliometrorum usque ad suam urbem Helsingborg transgredi. Quod verisimiliter ei optime contingeret, nisi casu in cymba obdormiret medio in maris freto. Unde a nave Danicae custodiae piscatoriae telonialisque repertus est, quod verisimiliter saluti ei erat, nam fretum hoc satis multae et magnae naves onerariae transcurrunt.

Crapula ab ipso postero die superata navi traiectoria, licet tesseram emere non valuerit, domum reductus est, nuntiat agentura diurnaria Ritzau.

Possessor cymbae Danus decrevit se nolle in ius Suetum audacem vocare.

Stanislaus Tekieli

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae