Annus
2 0 0 8


DIURNARIUS MACEDO RERUM HORRIBILIUM SUSPICATUS

DIURNARIUS MACEDO RERUM HORRIBILIUM SUSPICATUS

Necabat, deinde de necibus pro ephemeride scribebat?

Stupri, excruciatus necisque trium saltem veterum mulierum accusatus est diurnarius Macedo, Vlad Taneski, qui de necibus earumque mulierum ipse pro ephemeride sua symbolas scribebat.

56 annorum Taneski ter aut fortasse etiam quater e via eripuit, deinde constupravit, dein tormentis dedit et necavit provecta aetate mulieres incolas vici Kieevo. Quarum corpora cucullis plasticis convolvit et in agris prope vicum iacentibus reliquit - affirmant biocolytae Macedonenses hunc casum investigantes. Memorandum sit omnes tres feminas similes esse iam longe mortuae matri Taneski, quacum homicidii trini accusatus coniungeretur "nexibus difficillimis".

Primum duo alii viri incolae Kieevenses accusati sunt duorum e supradictis tribus homicidiis necnon duabus litibus separatim peractis etiam carcere multorum annorum ambo - ut patet nunc, verisimiliter false - condemnati sunt. Deinde tamen astynomi invenerunt ephemeridem "Utrinski vesnik" nimis accurate de investigationibus agendis lectoribus nuntiasse, praebens etiam nonnulla secreta biocolytis tantum nota necnon res minutas... astynomis adhuc omnino ignotas. Tunc in suspicionem venit diurnarius de his rebus reportans, id est Taneski.

Timetur etiam quandam mulierem 78 annorum, incolam eiusdem vici, quae sine vestigio amissa est, esse quartam victimam diurnarii.

Collegae diurnarii Taneski e domo editoria "Utrinski vesnik" obstupefacti dicunt eum hominem tranquillimum eis vidisse.

Stanislaus Tekieli

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae