TANDEM SCIMUS CAUSAM CARISSIMAE ANNONAE EFFECTUSQUE TEPIDARIANI!
TANDEM SCIMUS CAUSAM CARISSIMAE ANNONAE EFFECTUSQUE
TEPIDARIANI!
Crassus reus omnium calamitatum
Qui sunt homines nequissimi, rei omnium fere
calamitatum mundum nostrum nuper vastantium? Maleficae? Iudaei?
Satanistae? Minime: homines pinguetudine laborantes!
Ita saltem patet ex effectibus
investigationum London School of Hygiene and Tropical
Medicine, secundum quos effectus homines crassi consumant in
summa media 18% plures calorias quam alii. Rei ergo sunt
citissime crescentis ultimo in tempore pretii annonae atque
effectu tepidariano, nam eos, aliis crassiores, vehentes
aeronaves automobiliave plus combustibilis uti debent. At
vehuntur illi magis aliis hominibus, nam pinguetudine poplites
prementi, non valde ambulare obessi amant. Fortasse ergo, ut
iustior sit hic mundus, tesseras itinerandi abhinc ementes non
pro numero personarum sed chiliogrammatum alius aliter solvere
debeamus?
Nec finis hic insimulationum, nam crebrius aliis hominibus
morbis subeuntes pinguiores cives onus maius medicinae sine dubio
sunt!
At periculum, quae mundo nostro a hominibus crassioribus
imminet, magis magisque in annos fit, nam secundum aestimationem
Ordinis Sanitatis Mundi (World Health Organization) anno
2015 numerus eorum bis tantus erit ut hodie, attingens per orbem
terrarum 700 miliones. Qui in summa intermedia 1.680 plures
calorias consument "normalibus" civibus comparati.
Nulla ergo salus mundo remanere videtur nisi comiter
crassiores rogando, ut se pro publico bono euthanasiae quam
citissime tradant - quasi subauditur conclusio investigationis
Londinensium, ab actis "The Lancet" citatorum.
Scripsit Stanislaus Tekieli
Scripsit Stanislaus Tekieli
|