BONONIAM ITIS TANTUM HOROLOGIIS VERIS ORNATI!
BONONIAM EATIS HOROLOGIIS VERIS ORNATI!
Raptor fastidiosus
Calamitates
re vera gregibus ambulare didicit aliquis peregrinator urbem
Bononiam visens, cum noctu in hortis publicis huius urbis raptor
quidam eum adortus est, qui vim adhibere minans ab eo horologium
poposcit.
Nolens volens peregrinator horologio suo aureo, optimae notae
Rolex, cui valde assueverat, vale dicere debuit sed, res vero
mira!, quinque minutis postea ab eodem raptore denuo est incursus.
Nunc raptor, indignatus, reddidit eum horologium, quod furatus
erat, valde irata voce nuntians se falsa horologia minime
collecturum esse.
Obstupefactus philotheoros ad biocolytas pervenit, rem totam
narravit, cuius effectu... statim apprehensus est accusatus
possessionis horologii falsi. Raptor autem incolumis evasit ac
verisimiliter nova horologia vera in hortis publicis Bononiae
colligere pergit.
Scripsit Stanislaus Tekieli
Scripsit Stanislaus Tekieli
|