Annus
2 0 0 8


E TUMULTU TIBETANORUM NONNULLI LUCRUM QUAERUNT

E TUMULTU TIBETANORUM NONNULLI LUCRUM QUAERUNT

Vexatione carius vexillum

Biocolytae Sinenses in monachos aliosque cives Tibetanos sclopetant, eosdem occidunt, vulnerant, tormentis dant - his omnibus rebus horribilibus magna pars orbis occidentalis commota manifestant, ad iura hominis respectanda magistratus Sinenses admonent, nonnulli manifestantium etiam ignem Olympicum Sinas per urbes Europae Americaeve petentem in via adoriuntur.

Sunt tamen qui commotione hac lucrum, nolentes volentes, quaerunt, ut sunt fabricatores Europaei vexillorum Tibetiae, nunc valde in reclamationibus adhibitorum. Quorum fabricatorum maximus sit - secundum ephemeridem Polonam "Rzeczpospolita" - Francogallica negotiatio Doublet, cui adhuc contingebat in summa media quindecim per mensem vexilla pristinae (usque annum 1950 de facto independentis) Tibetiae vendere, nunc autem hic numerus quinquies saltem tantus factus sit.

Ut dicit Aleksandra Strojny, praeses Polonicae filiolae negotiationis Doublet (quae nulla vexilla Tibetanorum usque recens Varsoviae tenebat, nunc tamen nonnullas decennas eorum unoquoque mense venditat), se lucrum huius rei finale vix hodie aestimaturam, nam difficile sit providere desiderium vexillorum (necnon aliarum rerum similiarum, ut sunt e.g. libelli postulato "Tibetia libera!" inscripti) ante ipsos ludos Olympiacos mense Augusti Pecchini et in aliis urbibus Sinarum habendos.

Singula vexilla Tibetiae apud Polonos inter 55 et 210 aureis (ca. 30-120 USD) stant, pretium fabricationis tamen esse vilissimum, res ergo satis magnum reditum praebet. Homines morosi suadent negotiationem hanc esse dandam fabricatione textilium genti maxime peritae - Seribus; fortasse lucrum huius rei ducentes amare vicinos incipient.

Scripsit Stanislaus Tekieli

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae