Annus
2 0 0 8


CERTAMEN PRAESTIGIARUM

CERTAMEN PRAESTIGIARUM

Serris sicut pilis ludere

Babae quales res homines faciunt ad animas spectatorum captandas! Iam non solum singuli circulatores in foris praestigias suas agentes oculos plebis delectant, sed etiam certaminibus internationalibus huius artis adsunt.

Ecce in Bavarica urbe Dachau modo habitum est Certamen Impossibilitatis (Impossibility Challenge). Hic in photographemate videtur victor disciplinae pilarii, Slovacus Milan Roskopf, qui 35 vicibus sine mora in aere circumagebat praeter pilam unius chiliogrammatis etiam duas serras catenatas, omni demonstrationis tempore activas atque horribiliter ululantes!

Collega eius Bohemus Petr Vaculin baculo manibus innisus, pedibus autem parietem domus tangens in hoc "statu" incommodi duas fere minutas immobilis mansit.

Scripsit Stanislaus Tekieli

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae