Annus
2 0 0 8


KIEVIENSES EXPUGNARE VOLUNT CALAMITATEM SUICIDIORUM

KIEVIENSES EXPUGNARE VOLUNT CALAMITATEM SUICIDIORUM

Vox puerorum vitam servatura?

Ferrivia subterranea urbis capitalis Ucrainae, Kieviae, in votis habet suicidas e stationibus traminum expellere, quorum crescens in praeteritis annis numerus hic mortem quaerunt.

Psychologis de hac re indagatis, decretum est annuntiationes in traminibus stationibusque e megaphonis emissas recitandas esse a pueris et non, ut adhuc solebat, voce virorum adultorum. Quae vox puerilis quasi iucundius sonet, neque ad actus gravissimos homines animo demisso laborantes adducat.

Evanescent quoque e stationibus subterraneis notacula cum inscriptionibus "EXODUS NULLA" et ei simillia, quae secundum psychologos stimulare possunt neuropathos de morte iam meditantes, ut hic et nunc se vita privent.

Propricidae facti sunt quasi calamitas traminum subterraneorum Kieviae. Hoc modo incipiente anno iam septem homines ibi manus sibi intulerunt - docet Russophonica ephemeris Kieviensis "Segodnia".

Locus, ubi suicidae Kievienses maxime mori cupiunt esse stationem subterraneam Vokzalna, qua est proxima ad principalem huius urbis stationem traminum ferriviariorum super terram currentium.

Scripsit Stanislaus Tekieli

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae