Annus
2 0 0 8


13

MULIEREM SELLAE PERTUSAE* ACCREVISSE

"Paulatim assuevi"

Insedit, accrevit, exsecta est: Per biennium quaedam mulier Kansasiana refertur vixisse sellae pertusae* accreta, usque dum ab astyphylacibus cum iugo sellae** sibi adhaerente e domo efferretur. Eius amicus dicit se cum hac muliere convixisse more communi, sed in conclavi balneari. Nunc magistratûs inquirunt in hanc rem.

Wichitâ ex urbe Kansasianâ – Babae quantam perseverantiam: In Civitate Americae Kansasianâ mulier quaedam refertur in amici sellâ familiaricâ*** per duos annos sedisse et dormivisse et – ne multa - vixisse. Coryphaeus (Kory) M. eius consors rettulit tempore procedente pedes mulieris indormivisse omnique sensu privatos esse, eius cutem circa sellam crevisse. Tamen mulierem 35 (triginta quinque) annos natam pertinaciter recusavisse, ne asylum insolitum relinqueret.

Coryphaeus cum cottidie amicam adhortatus esset, ut tandem relinqueret conclave balneare, illam semper respondisse: „Fortasse cras". Vir 36 (triginta sex) annos natus in telephonemate interrogatus declaravit, quamvis amicae mores fuissent miri, tamen se cum illâ egisse sicuti antea, sed in conclavi balneari. Se amicae attulisse esculenta et potulenta; ad requisita naturae propria se usum esse altero conclavi balneari in domo suâ, quae sita esset in Ness City.

Idem vir concessit quidem se debuisse prius auxilium afferre: „At paulatim aliquatenus condicioni assuevi." Februario demum mense exeunte, cum amica sibi videretur magis magisque obtusa et hebes, Coryphaeus decrevit, ut arcesseret astyphylaces. Bryanus Whipple, *serifus (Angl. Sheriff) oppidi Ness County: "Ille dixit" inquit „amicam suam aliquatenus non bene se habere".

"Illa dixit se non egere auxilio"

Astyphylaces ad domum vecti mulierem invenerunt bracis demissis in sellâ familiaricâ sedentem. Bryanus: "Illa dixit" inquit „se bene valere seque nolle abire". Cum autem eadem mulier videretur quadamtenus perturbata esse eiusque musculi crurum iam essent debiles et marcidi, officiales viri fortes sine morâ iugum natibus mulieris adhaerens de sellâ familiaricâ solverunt mulieremque 35 (triginta quinque) annos natam secum abduxerunt in oppidum Wichitam 240 chiliometris remotam. Ibidem in nosocomio chirurgus nates mulieris a iugo sellae familiaricae separavit.

Bryanus serifus vir cordatus adhuc est consternatus: "Istanc rem" inquit "vix potest animo fingi". Manifestum esse telam mulieris adiposam circa sedem crevisse. Bryanus vir frugi cogitabundus: „Equidem" inquit „adhuc nescio, quomodo istanc rem mente fingam".

Etiam chirurgi experientiâ probati et obdurati, qualis est Emre(us) Yekebas, archiater universitarii nosocomii Hammaburgensis, iudicant scepticê: Emreus a SPIEGEL ONLINE interrogatus: "Theoreticê" inquit „fieri potest, ut sessione diuturnâ, qualis fit in hominibus decubitu patientibus, oriatur ulcus pressorium, quod deinde crescat circa iugum sellae familiaricae." At idem chirurgus addit difficile esse cogitatu hominem per biennium sine interruptione permanêre posse in sellâ familiaricâ.

Christophorus Busch collega Emrei arti suae in Centro Medicinae Operativae deditus iocans: "Necesse est" inquit „illud iugum sellae familiaricae fuisse valdê angustum". Christophoro casus Kansasianus videtur aliquatenus similis esse phaenomeno, quod appareat in pecorum culturâ. Boves enim si colantur in stabulis obscuris alligenturque catenâ laxâ, vi gravitatis catenâ ita atteri cutem cervicis, ut oriatur vulnus locale decubitui simile. "Si catena" Christophorus inquit „magis magisque invaserit, aliquando cute crescente obtegetur, ut denique res aliena corpori bovis includatur."

Vigiles publici Kansasenses excludunt vim externam esse adhibitam. Bryanus: "Illa" inquit „non agglutinata erat, neque erat vincta". Ephemeris „Kansas City Star" refert tamen magistratûs velle relationem suam offerre actori publico districtûs sui. Oportere, ut idem decerneret, num indagatio officialis esset peragenda.

Interea cives Kansasani muginantur, quibus de causis psychicis illa mulier in sellâ pertusâ permanserit pertinacissimê. Coryphaeus illius amicus explanavit amicam suam omni die aliquanto diutius in conclavi balneari moratam aliquando decrevisse, ne umquam conclave relinqueret – „quasi hic locus sibi esset tutissimus". Se certo scire amicam suam laborare quadam phobiâ, cum eidem infanti vis vehemens esset allata.

Vicinus quidam affirmavit illam mulierem infantem vitam degisse gravem atque difficilem. Matre praematurê mortuâ puellam plerumque domi esse retentam.

Eadem mulier adhuc a medicis curatur. Coryphaeus dicit amicae nervos tam vehementer esse afflictos, ut nondum appareat, utrum eadem umquam possit pedibus ire necne.

_____________________

*sella pertūsa orig. Klosett(becken); Angl. toilet (pan/ bowl) cfr CATO agr.157,11.

**iugum sellae pertūsae/ familiāricae orig. Klosettbrille; Angl. toilet seat. cfr Christian Helfer, Lexicon Auxiliare, 3.a ed., Saraviponti (Saarbrücken) 1991, p.314 s.v. Klosettbrille: „iugum, -ī n., ōs, ōris n. [Bau.1806,596].“

***sella familiārica orig. Klosett(becken); Angl. toilet (pan/ bowl) cfr VARRO rust.1,13,4

Hanc relationem d.13.m.Mart. a.2008, h.12.44 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae