De magistro fistulam cannabis fumificante
De magistro fistulam cannabis fumificante
Florentiae, in praeclara urbe Italica, magister scholae
cuiusdam ante discipulos adolescentes sibi fistulam cannabis
fumificavit. "Euge, magister! - inquit discipulus - euge!
sumisne cannabim?" Cui ipse: "Quid ergo? Putan me talia
numquam cognovisse?". "Magister - ait puella - haec ad
inscriptionem YouTube mittemus. Si quis aspexerit, nescioquis in
vincula conicietur!" Dein telephonium mobile cathedrae
appropinquat et eo fistulae imaginem magnificatam imprimit, quae
cannabis plena videtur.
Re vera imagines in inscriptione YouTube apparuerunt, unde paulo
post amotae sunt, magistrum ergo cannabifumificantem ex labore
scholae illius praefectus ad tempus arcuit, donec custodes
publici indagaverint.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|