Catholicis Singapuranensibus huic rei reclamitantibus,
USU COMMERCIALI EFFIGIEI CHRISTI INDIGNANTUR
SINGAPURANI
Salus per cosmetoria?
Catholicis
Singapuranis huic rei reclamitantibus, complexus mercatorius Wing
Tai coactus est e tabernis revocare
cosmetoria sua in pyxibus, quae praebent effigiem aut Iesus
Christi aut Mariae matris eius. Haec cosmetoria a societate
Americana Blue Q
fabricata sunt et in Asia Occidentali distributa actione
commendaticia, quae utitur effato commerciali 'Looking
good for Jesus?' (Placearisne Iesu?).
Inter cosmetoria est exempli gratia ceroma femineum 'vanilla
virtuosa' nuncupatum necnon liquidum balneare nomine 'Get tight
with Jesus' (Propius fias ad Iesum), monstrans Christum
a duabus mulieribus adoratum.
Inter 4,5 miliones civium Singapuram inhabitantium 15
centesimae catholici sunt.
Scripsit Stanislaus Tekieli
Scripsit
|