Annus
2 0 0 8


PROHIBITIO PINNAS IMPORTARE NOCET LUSORIBUS PILAE BADMINTONIANAE

PROHIBITIO PINNAS IMPORTARE NOCET LUSORIBUS PILAE BADMINTONIANAE

Indi plus non ludent...

Grippa aviculari per terras imprimis Asiae Orientalis saeviente prohibiti sunt lusores pilae Badmintonianae, quin artem ludendi exercerent ante ludos selectivos ad Olympiadem huius anni Pecchiniensem.

Qui ludi eliminatorii die 19 mendis Februarii habendi sunt in urbe Ho Chi Min (Saigoniae) Vietnamorum. Minime tamen timor ibi morbum contrahendi perterrit Indos. Non ludent ii quia... desunt iis pinnae anserinae, adhuc semper sine difficultate importatae e Sinis aut Formosa (Taiwania). Mense Novembri enim regimen Indorum prohibuit, quin pinnae hae ob timorem grippae propagandae plus importarentur.

Adsunt praesto lusoribus Indiis pilae artificiales, quae tamen non vero apud eos gratae manent. In periculo sit quoque Badmintonianum certamen hornotini mensis Aprilis Indian Open.

Virus grippae avicularis necavit adhuc in Asia plus quam ducentos homines.

Scripsit Stanislaus Tekieli

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae