Annus
2 0 0 8


I

04.02.2008

I. Sunt concertationum plenae disputationes in Britannia de nova aede Mahumetana Oxoniensi cuius e turri sacerdos voce iubente magna suos ad preces Arabice convocare cupit. Qua in re ab episcopo Anglicano sublevatur:

<http://www.theoxfordtimes.net/search/display.var.1955738
.0.bishop_backs_mosques_call_to_prayer.php
>

II. Episcopus autem Anglicanus natione Asiatica qui de re dissidet summo etiam discrimine imminente tacere nolit:

<http://www.telegraph.co.uk/news/main.jhtml?
xml=/news/2008/02/03/nislam103.xml
>

III. In periculo versatur res publica Aegyptiaca ob tumultuosam Gazam:

<http://www.corriere.it/esteri/08_febbraio_04/problema_egitto_israele_
palestina_20cbd8ca-d31e-11dc-8916-0003ba99c667.shtml
>

IV. Comitia apud Americanos habentur quibus duarum partium designantur duces:

<http://www.welt.de/politik/article1621936/Obama_ist_der_
Aufregendste_seit_Bobby_Kennedy.html
>

V. De picturis perantiquis in solitudine a militibus consulto foedatis:

<http://entertainment.timesonline.co.uk/tol/arts_and_
entertainment/visual_arts/article3280058.ece
>

Datae prid. Non. Feb. a.s.n. MMVIII e Britannia.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae