Annus
2 0 0 8


Petrum Struck recitare verba Goetheana: "CDU elingat mihi"*

Petrum Struck recitare verba Goetheana: "CDU elingat mihi"*

Petrus non integrum convicium effatus est.

Petrus Struck praepositus fractionis partis socialistarum (SPD) Democratas Christianos (CDU), qui postulaverant, ut se excusaret, quod Rolandum Koch Hassiae praesidem ministerialem et membrum Unionis Democratarum Christianae (CDU) acriter vituperavisset, hanc postulationem asperrimê repudiavit. Nam postulatione ipsius CDU partis politicae acceptâ îdem respondit: „Quae elingat mihi". Antea Petrus a diurnario radiophonico interrogatus obiecerat Rolandum laetari, quod nuper quidam iuvenes extranei in tramine subterraneo terribilem impetum fecissent in senem pensionarium, quia Rolandus hôc nuntio usus in Hassico certamine suffragiorum favorem civium eo peteret, quod postularet, ut intenderentur lêges ad iuvenes extraneos, si deliquissent, puniendos. Petrus interrogatus, quid de hac re sentiret: „Dominus Koch" inquit, homines non ita instigasset, ut coepit instigare, si ille impetus factus esset a grassatoribus Germanis."


 
"... elingat mihi culum!"
Quae verba leguntur in Goetheano Godefrido Berlingiano.



„CDU elingat mihi..."
Petrus invehitur in Rolandum

Rolandus propter impetûs a iuvenibus extraneis factos postulat, ut lêges intendantur ad violentiam iuvenum et extraneos delinquentes deminuendos necnon in hac re adiuvatur ab Unione Christiano-Democraticâ. E contrario Democratae Socialistae (SPD) et Democratae Liberi (FDP) et Prasini et Pars Sinistra hoc vituperant, quod sit pravissimum; nam Rolandum postulare lêges extraneorum intendendas eo fine, ut in Hassico certamine suffragiorum captaret civium benevolentiam. Visbadae autem ministri Unionis rerum internarum duabus septimanis ante suffragia in Hassiâ et Saxoniâ inferiore ferenda - affirmaverunt se postulare, ut severius animadverteretur in iuvenes, qui deliquissent.

"Differentiae opinionum insignes"

Angela Merkel cancellaria foederalis et Democratarum Christianorum praeceptrix concedit „intra coalitionem esse differentias opinionum insignes", sed se non videre discordiam. Angela ab ephemeride „Die Welt" interrogata: "De quibusdam" inquit „thematis aspectibus partes coalitionis inter se consenserunt et consentiunt". Ita ambarum partium consensu fovendas augendasve esse praeventionem et integrationem et eruditionem et animum ad adiuvandum paratum. Socialistas Democratas reprobare lêges severiores, quae postularentur a Christianis Democratis: "Cum" Angela inquit „in certaminibus suffragiorum praecipuê disputetur de differentiis, hae differentiae verbis magis efferuntur quam communitates."

 
At simul Angela dissensionem exauget: defendit enim Unionis opinionem repudiatque obiecta socialistarum: eadem enim mulier Christianîs Democratîs praeposita postulavit, ut poena maxima augeretur a decem ad quindecim annos, ut causae iudiciales accelerentur, ut in poenis cum probatione dandis fieret „arrestatio praemonitoria" ("Warnschussarrest"), ut instruerentur castra educatoria. Talia receptacula clausa necessaria esse ad therapiam individualem. Iuvenes extraneos, qui deliquissent, celerius quam usque nunc e Germaniâ esse expellendos. Cum haec ratio usque nunc non respiceretur nisi reus condemnatus esset ad custodiam trium minimum annorum, oportere, ut in futurum eadem adhiberetur iam ad homines, qui condemnati essent ad unum minimum annum sine probatione.

 
Petrum "modum excessisse"

Ronaldus Pofalla Democratarum Christianorum secretarius generalis Struckiana opprobria commentatus est his ferê verbis: „Iste" inquit „modum excessit. Sunt certi denique fines". Petri ratio loquendi non iam congruere cum cultu disputandi democratico. Petrum scire se mendum grave commisisse ideoque oportere, ut idem mendum celeriter et infallibiliter tollatur. Guntherus Oettinger praeses Badeniae-Virtembergae ministerialis (qui est membrum partis Christiano-Democraticae), ephemeridi „Südwest Presse" dixit Petrum Struck „rem supposuisse omnino erraticam".

"Impudentia"

Etiam Rolandus Koch opprobria Struckiana respuens dixit esse „impudentia". Rolandus a diurnario Reutersiano interrogatus dixit Petrum thema criminalitatis iuvenum adhibere sumptibus victimarum violentiae. Idem Christianorum Democratarum vir politicus praeterea repudiavit opprobria unionis iudicum, quae dixerat Rolandum in Hassiâ per annos debilitasse magistratûs iuridicos eo, quod eorum pecuniam et locos deminuisset. "Inde" Rolandus inquit „quod Hassia est ea terra, in quâ his annis non auctus est numerus delictorum corporis violandi et quod numerus iuvenum extraneorum talibus delictis deditorum a nobis est deminutus, apparet nobis praesto esse instrumenta haud mala. Sed non contendimus nos in omnibus rebus esse perfectos. Adversus hunc proventum bonum oportet nos in Hassiâ perquiramus, quomodo fieri possit, ut causae iudiciales etiam accelerentur."

 
"Mera insania"

Otto Schily foederalis minister quondam rerum internarum (qui est democrata socialista) Rolandi postulationes poenarum graviorum celeriorisque expulsionis dixit esse „meram insaniam". Otto a „Spiegel" interrogatus priorem gubernationem russato-prasinam defendit contra impetûs Rolandi politici Christiano-democratici: "Iste vitilitigator petulantiâ suâ est inexsuperabilis. Nostrae rationes politicae non fuerunt nugulae in Nephelococcygiâ excogitatae, equidem non sum somniator". „Arrestationem praemonitoriam", quae postularetur ab Unione Christiano-Democraticâ, et castra educatoria et interdictiones autoraedae gubernandae fieri posse secundum lêges iam valentes. Otto: "Apparet" inquit „Rolandum ignorare lêgem iuvenum iudicialem". Otto opinatur ab Unione Christiano-Democraticâ „per decennia planê negata esse" themata immigrationis et integrationis exstare.

 
"Ad 95% (nonagenas partes centesimas) sunt homines probi"

Interim Christianus Wulff et Oleus de Beust gubernationum praepositi christiano-democratici student certamen suffragiorum mitigare. Christianus praeses ministerialis Saxoniae inferioris Rolandum collegam suum Hassicum obliquê perstringens cautê vituperavit. Idem Christianus enim, cum Hannoverâ in urbe iuvenes alloqueretur, dixit tempore recentissimo nonnulla dicta esse, quae criticê possent considerari. Sed nomen Rolandi non commemoravit. Quidam discipulus enim Christiano obiecerat, quod Pars Christiano-Democratica male abuteretur themate criminalitatis iuvenum ad suffragia petenda. Christianus: "Equidem" inquit „sum hîc in Saxoniâ inferiore, ista non spectant ad me".

 
Oleus de Beust burgimagister Hammaburgensis monuit, ne iuvenes generaliter vocarentur in suspicionem. "Nullo modo" inquit licet fieri, ut propter excessûs paucorum maioritas veniat in suspicionem." Et iuvenes Germani et iuvenes ex cultu civili extraneo exorti „ad 95% (nonagenas partes centesimas) sunt homines probi. Simul Oleus postulavit, ut severius animadverteretur in homines excessivê violentos et, si necessarium esset, ut lêges mutarentur.

 
"Disarmatio verbalis"

 
Propter Prasinorum petitionem septimanâ proximâ parlamentarii discutient de criminalitate iuvenum. Renata Kühnast praeceptrix fractionis Prasinorum flagitavit, ut democratae socialistae et christiani studerent „disarmationi verbali". Renata: "Apparet" inquit „gubernationem gerere proelium flagrantissimum". Claudia Roth partis politicae praeceptrix Rolando obiecit, quod uteretur ratione politicâ „indecorâ". Eundem democratam christianum agere „populismum clamosum".

 
Apparet etiam democratas liberales magis magisque indignari de Rolando. Guido Westerwelle Partis Democratarum Liberalium (FDP) praeceptor a Hannoveranâ ephemeride "Neue Presse" interrogatus: "Vir Unioni Christiano-Democraticae praepositus vicarius oportet minus deliberet, contra quem quibus problematis deplorandis abutatur in quo certamine suffragiorum, sed oportet deliberet, quomodo eadem problemata reverâ solvantur."

 Poenae iuvenum intendendae dicuntur mox etiam discussum iri in commissione coalitionis Berolinensi Democratarum Christianorum et Socialium (CDU et SPD) - sed verisimile est hoc non factum iri, antequam lâta erunt suffragia in Hassiâ et Saxoniâ inferiore, i.e. ante d.27. m.Ian.

_____________________

*CDU (i.e. pars polītica Chrīstiāno-Dēmocratica) ēlingat mihi (sc. cūlum) - Petrus Struck socialista non effatus est integrum hoc convicium Theodiscum vulgare et parum urbanum, quo locutor dicit se personam alteram minimê respicere, se illam illiusque dicta factave valdê aspernari. Dixit enim „Die CDU kann mich mal"; quibus verbis in Germaniâ nôtissimis Petrus allusit ad verba Goetheana, quae inveniuntur in dramate Godefridi Berlingiani equitis manu ferreâ instructi. Ibidem enim Godefridus praeconi cuidam dicit haec: „Sag deinem Hauptmann: Vor Ihro Kaiserlichen Majestät hab ich, wie immer, schuldigen Respekt. Er aber (sc. centurio), sag's ihm, er kann mich im Arsche lecken." (i.e. „Dic centurioni tuo: Maiestatis Imperialis dignitatem debitam, ut semper, non negligo. Ille autem, dicas illi, elingat mihi culum"- Götz von Berlichingen mit der eisernen Hand, actus III., scaena 17, anno 1773, in alterâ iam editione haec verba non iam typis imprimuntur). cfr Christian Helfer, Lexicon auxiliare, 3. ed., Saarbrücken 1991, p.88: „Arsch, leck mich am ~ linge cūlum [CIL IV 4954: lingue culu<m>]; lambe mihi pōdicem [Max. Müller-Jabusch: Götzens grober Gruß. München 1956,305]; lambe mihi natēs [F.TAUBMANN]..." - cfr similia convicia aliarum linguarum: Anglicź: kiss my ass - Francogallicê: va te faire foutre (verbatim: Sine te futui, i.e. sis pathicus, pátere te pedicari!) - Italicê: lecca mi il culo - Russicê: ёб твою мать (jop twaj'u mat'), пошел ты! Сокр - Hispanicê: bésame el culo. - Bavaricê: Mi leckst am Oarsch! - Suebicê: Do läcksch mi no am Arsch! - dialecto boreogermanicâ: klei di an'n Mors, Mors, Mors! - Ceterum convicium vulgare similis sensûs, si quidem Friedländer rectē iudicat, invenitur iam apud Petronium (PETRON.42,2), ubi Seleucus libertus Latinitate vulgari dicit haec verba: ..."ego" inquit „non cotidie lavor; +baliscus+ enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori laecasin dico..." - cfr Gaston Vorberg: Glossarium Eroticum, Hanau/Main (Verlag Kiepenheuer & Witsch, s.a., p.297: „LAECASIN. Petron.42, Friedländer glaubt, das Wort sei aus λειχάζειν = FELLARE entstellt." - Arrius Nurus (i.e. Harry Schnur, Reclam/ Stuttgart 1968, p.50) locum Petronianum modo allatum his verbis in Theodiscum convertit: „Ich geh' nicht tδglich ins Bad. So'n Bad walkt einen richtig durch; das Wasser hat Zδhne, und jeden Tag wird das Herz schwδcher. Aber wenn ich mir 'n Pott Honigwein einverleibe, kann mich das kalte Wasser am Arsch lecken." - cfr versio, quae invenitur in editione Latino-Theodiscâ Conradi Müller et Vilelmi Ehlers (Heimeran/München, 2.ed., 1978, p.77): „Ich bade nicht alle Tage; das Geplantsche ist nämlich die reinste Walkerei, Wasser hat Zähne, und unser Inwendiges schmilzt alle Tage zusammen. Aber wenn ich einen Becher Honigwein hin(un)tergegossen habe, sage ich der Kälte ‚Du kannst mich -...."

Hanc relationem d.11.m.Ian., a.2008, in periodico interretiali „n-tv" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae