Annus
2 0 0 8


28

THURINGIA

Patientem de mensâ operatoriâ delapsum esse mortuum

Infortunium mortiferum est factum in nosocomio, quod situm est Bad Berka in oppido Thuringiae. Quidam vir simpliciorem operationem cordis subiturus de mensâ decidit. Tamen idem vir scalpello est subiectus. Deinde vir mortuus est vulneribus visceralibus. Eadem nonne effecta sunt casu fatali?

Bad Berka ex oppido – Actor publicus Erfurtensis hanc rem perquirit. Nam idem declarat virum 68 (duodeseptuaginta) annos natum postquam de mensâ ceciderit, subiectus sit operationi praedispositae. Tomographiâ computatrali demum postea factâ inventas esse haemorrhagias internas et adrenum et iecoris et lienis rupturas. Deinde medicos denuo operatos esse virum patientem infirmatum. At eiusdem valetudinem non iam potuisse stabiliri.

Actores publici iussêrunt corpus mortuum obducere causamque mortis perquirere. Qua perquisitione agendum esse de circumstantiis casûs deque culpâ nosocomii cooperatorum. Locutrix actoris publici explanavit, prout perquisitiones eventurae essent, decisum iri de inquisitione in medicos aut nosocomos faciendâ. Vir ille ante operationem iam ex unâ septimanâ fuerat in nosocomio.

Hanc relationem d.28.m.Ian. a.2008 h.18.53 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae