Annus
2 0 0 8


500 USD POTIRI POSSUNT FURES COMAE

500 USD POTIRI POSSUNT FURES COMAE

Furtum crinis religiosi

Fures quidam vi adorti sunt feminam incolam urbis Brasilianae Aracaju, quae mulier a viginti annos crinem intonsam tenuerat, ut comam eius secarent secumque abducerent.

Aggressorres motobirota utentes adorti sunt mulierem cum haec in ecclesiam properabat. Cuius mulieris crines logitudine metri semis erat, nam a viginti annos "religionis causa" eum tondere noluit - nuntiavit diurnariis locutor biocolytarum Aracajensium, Antonio Williams da Silva. Ad comam secandam aggressores cultro permagno cui Hispanicum nomen machete usos esse. Qui eam videlicet ad capillamenta fabricanda perucario cuidam vendere sperant, qua re etiam plus quam octingentis dolariis potiantur.

Furtum crinis non est res omnino in Brasilia ignota, et in ipsa Aracaju iam bis tale accidit in recentiori tempore - citat verba da Silva agentura Associated Press.

Scripsit Stanislaus Tekieli

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae