L A T I N I R I D E N T E S
L A T I N I R I D E N T E S
Vos omnes, auditores ornatissimi, in primis salvere cupio et iubeo; spero insuper fore ut haec oratio ob rei novitatem omnibus accepta et grata sit. Quam ideo vos oro atque obsecro, ut maxima cum animi benevolentia audire patiamini et risus, qui multi profecto erunt, fortes et humani coerceatis et servetis.
Vobiscum fortasse quaeritis, auditores ornatisismi, quanam de causa huic orationi tam insolentem titulum imposuerim. Omnes, quo audito, compertum habetis titulum ipsum acerbam esse atque efficacem provocationem. Et moderatrix ipsa, cum doctissima et praeclara sit profestrix, Hedvigis nostra quoque profecto miratur. Tam humanae et liberali mulieri cum mihi tum vobis praesertim plurimae et maximae sunt gratiae agendae, quoniam aliquid novi vobis suppeditare studet, aliquid utile vos docere gestit, aliquid honesti per doctos professores vobis praebere cupit audetque. Me quoque, quamvis ad tantum munus indignum et parum ideoneum, oravit, ut quid essem de re expertus ipse idoneis verbis patefacerem. Scio nullum umquam vel professorem vel oratorem, ne risus vestros, nec immerito, moveret, talem titulum orationi suae dedisse,
Ipse contra, auditores humanissimi, patefacere et, quod possim et liceat, docere conor linguam Latinam per facetias quoque tradere posse. Linguam Latinam, mea saltem sententia, maiore quodam cum ardore maioreqeue quidem cum alacritate discunt discipuli, si professores, severitate amota, per facetias adulescdentium animos alliciunt. Ipse vero, cum discipulos video taedio captos et parum paratos ad linguam Latinam ediscendam, libris sepositis, aliquas facetias Latine narrare soleo. Scurra tum fio, immo scurram professorem interdum me maledici collegae appellant et ducunt. Et scurra per aliquod tempus, discipulis ridentibus, haud invitus fio. Sed discipuli mei, absit invidia, experimentis vel vulgo examinibus peractis, ceteris multo doctiores evadunt. Cogitate ergo, auditores ornatissimi, cum facetias dicam, qui discipulorum risus. Sed paulo post ad auctores Latinos laeti et alacres discipuli redeunt, multa verba memoriae mandant, praecipuas illas discunt normas, quae ad auctorum locos legendos et enarrandos necessariae videntur.
Puer et adulescens falso putabam et ipse omnes auctores Latinos tristes et graves fuisse. Numquam professores riserunt, numquam luserunt, immo graviores severioresque semper fuerunt, plagosi in discipulos, qui vel non studebant, vel ridebant, vel facetias dicebant: infelices enim adulescentes verberibus castigabant, pravum Orbilii exemplum sequebantur, qui, Horatio teste, Livii carmina plagosus dictare solebat. Nam professores illi linguae Latinae normas plagosi et inhumani nos miseros et infelices docere conabantur. Illis enim temporibus optimus ducebatur magister vel professor, qui plagosissimus habebatur, immo plagosissimus erat. Nam apud vulgus, incredibile dictu, quo plagosior eo melior et doctior magister habebatur.
Ideo parentes, ut ipse sum saepius expertus, ardenter cupiebant, ut plagosissimum magistrum audirent filii. Haud raro, cum aliquem discipulum flentem videret quendam audivi dicentem: "Vere fortunatus es!". Cum percontatus esset ad quem magistrum vel professorem se applicaret, "Cum adoleveris, aiebat, tanto magistro gratissimus eris. Fortunatus, immo fortunatissimus es, adulescens". Discipulus plerumque tacebat vel: "Terga et manus, aiebat, meae sunt! Dolorem patior ipse".
Et manus meae haud raro ob professoris ferociam sunt virgarum ictibus rubrae factae. Illi miselli, patris sententia, quo rudiores eo ferociores e plagosiores erant. Quam multas lacrimas effuderim, nullus est humanus vir, qui mente quoque fingere possit.
Me quoque quidam indocti et rudes viri, cum compertum haberent me doctoris gradum adeptum et professorem esse, virgis saepius ornaverunt: "Ferulae, dicere solebant, hac praesertim aetate, qua pueri et adulescentes male sunt morati et inhumani et inurbani, si quid docere et bonus esse professor cupis, necessariae sunt. Haec memoria tamen semper tene: bonum magistrum virgis semper ornari iisdemque uti cogi". Ut me gratum ostenderem libentissimo animo virgas accipiebam iisdemque gratias agebam; sed, ubi rudes illi discedebant, eodem animo virgas fregebam ignique praebebam.
Haud raro inhumani magistri illos e classibus pepulerunt discipulos, qui aliqua cum animi hilaritate in auctores Latinos mentes vertebant. Stultus putavi omnes Latinos, omnes Romanos numquam risisse, nullas facetias umquam dixisse; omnes homines rectos esse viros; nullum umquam verba inurbana adhibuisse; nullum iuvenem sponsam ventitasse vel puellam corrupisse; nullum umquam osculum adulescentem vel iuvenem puellae suae misisse vel dedisse. Illos tantum legebamus locos, in quibus vel de bellis vel de pugnis vel de strenuis ducibus vel de animalibus agebatur. Ideo falsam linguae litterarumque Latinae imaginem mente finxi illis temporibus, quibus nec Catullum nec Ovidium umquam legi. Quorum quidem poetarum illa tantum carmina nos discipuli legebamus, quae animum aedificabant et ad virtutem adipiscendam ducebant. Ideo Lucretia, Cloelia, Gracchorum mater potissimum habuerunt locum: insignia virtutum exempla mulieres illae praebuerunt. Aequalis quidam olim, cum haec mira legeret facinora, "Omnes Romanorum viri sancti, omnes mulieres integerrimae fuerunt!", mirabundus exclamavit. Statim expulsus est. Hodie vero alio quodam modo professores, quamvis plerique parum docti sint, linguam Latinam docent: Romanos altero quodam modo ducimus. Scimus Catullum inhumana epigrammata in quosdam infelices scripsisse; carmina quoque amatoria exaravisse; haud raro inurbanis verbis usum; Ciceronem tam dicacem fuisse, ut dicax immo scurra diceretur; immo scurras fuisse omnes Romanorum doctos; Ciceronem denique interdum tam malevolum et maledicum fuisse, ut falso amicos quoque insimularet.
Ceterum nos minime miremur, quoniam falsi criminis auctores ubicumque locorum, ubicumque institutorum, ubicumque gentium, ubicumque terrarum sunt. Si quis, cum optimus sit vir vel mulier aut incorruptissima aut integerrima, putet se malevolorum malignitatem effugere, erret. Et hic, inter nos quoque, inter tam doctos quoque homines, hoc quidem in doctorum hominum conventu sunt qui, hercle, immerito in quosdam collegas et amicos, venena ac criminationes iactitant. Isti homunculi haud secus ac viperae dictitant hunc amicum linguam quoque Polonam fere vel prorsus ignorare. Recte, Iuppiter, dicunt: nam Latine loquitur. Nullus immo est maledicus vel criminator, qui huius viri tranquillitatem turbare possit. Isti miselli, tempus terentes, maxima cum alacritate cogitant et meditantur, quomodo similibus et aequalibus vitam faciant difficiliorem. Ceterum patres nostri idem fecerunt. Isti optimi sunt Ciceronis discipuli, qui criminationis dicacitatisque causa multos sibi inimicos fecit. Hic contra in illos homunculos non pium sed misericordem ostendit. Ideo tam infelicium miserorumque homunculorum parum sua interest. Ad altiora templa mentem vertit, ubi tantum amicitia et concordia regnant.
Sed conviciis amotis, vobis, auditores ornatissimi, quasdam facetias, quas e Latinis scriptoribus sumpsi, narrare cupio, immo gestio.
Olim enim Cicero e rostris Marcum Crassum tam amplis laudibus affecit, ut populus miratus diu plauderet; sed aliquot post dies ex iisdem rostris eundem Crassum maledico dente carpsit. Quibus auditis, Crassus: "Nonne ex his rostris, ait, aliquot iam dies me laudibus affecisti?". "Verum, ait Cicero, sed declamitans commentabar".
Crassus olim in foro coram populo dixit nullum familiae suae hominem amplius quam sexaginta annos Romae vixisse. Sed errore detecto, addidit: "Cur haec dixi?". Cicero, quo verbo audito: "Quae, ait, Romanos, quorum benevolentiam caperes, libentissime audituros compertum habebas".
Crassus insuper, Stoicorum doctrinam laudans, docebat hominem sapientem divitem esse, cui Cicero addidit: "Cave ne dicant omnia sapientis esse".
Iidem Crasso fuerunt duo filii, quorum alter cuidam Axio tam similis fuit, ut non sine causa multi insinuabant matrem cum illo viro commercium habuisse. Luculenta iuvenis in senatu oratione audita, senator quidam ex Cicerone quaesivit quidnam de iuvene sentiret: "Crasso a)/cioj", respondit.
Octavio cuidam, qui Lybicum se esse putabat, cum clamitaret se nullum Ciceronis verbum audire, orator respondit: "Nonne pertunsae tibi sunt aures?".
Cum controversiam ageret, Metellus Nepos saepe ex Cicerone quaerebat: "Quis est pater tuus?". Cui fastidiosus Cicero: "Mater tua difficilius tibi responsum fecit".
Metellus, matris vestigia secutus, inconstans fuit vir. Plebis tribunus factus, munus statim amittit, navem conscendit, ut in Syriam ad Pompeium perveniret. Sed necopinato et inconsequenter, itinere intermisso, Romam revertitur. Philăgrum, doctum praeceptorem, maximis honoribus sepeliri, in monumento corvum lapideum locari iussit. Quo viso, Cicero exclamavit: “Nunc quidem savius fuisti, Metelle, quia Philăgrus te magis volare quam loqui docuit”.
Cicero dicax fuit et facetiarum amans adeo, ut inimici eum scurram consularem appellare soliti sint. Nam cum Lentulum, generum suum, exiguae staturae hominem, vidisset longo gladio cinctum: "Quis, inquit, generum meum ad gladium alligare ausus est?".
Matrona quaedam, ut mulieres plerumque solent, iuniorem quam erat simulans, dictitabat se triginta annos habere; tum Cicero: "Verum est, inquit, nam hoc viginti annos audio".
Innumerae Ciceronis facetiae ad nostram aetatem pervenerunt. Quibus relictis ad alios auctores transire consentaneum videtur.
Scimus enim Scipionem Nasicam et Ennium poetam amicos fuisse. Magna cum sagacitate alter alterum tolerans minime iratus est. Nam cum Nasica ad Ennium poetam venisset et ab ostio Ennium quaereret, ancilla respondit illum domi non esse; sed Nasica sensit eam domini iussu dixisse illum intus non esse. Nasica discessit simulans se ancillae verbis credidisse. Sed paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum a ianua quaereret, exclamat magna voce Nasica se domi non esse. Tum Ennius: "Quid? Ego non cognosco, inquit, vocem tuam?". Hic Nasica: "Homo es impŭdens; ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse: tu mihi non credis ipsi?".
Cum Scipio interrogaret Laelium: "Quid, Laeli, tum cum es iratus, permittis illi iracundiae dominatum animi tui?", - "Non Hercle, respondit ille, sed imitor Archyta illum Tarentinum, qui cum ad villam venisset et invenisset villicum omnia graviter neglexisse, exclamavit: "Ego vero iam verberibus te necassem, nisi iratus essem"".
Arguti et salsi fuerunt Romanorum scriptores, quorum fabulas merito repetere iuvat:
Stultus quidam, cum pede in uno diu stare posset, affirmabat neminem Lacedaemoniorum idem tolerare posse. Tum unus ex illis: "Minime, inquit, sed nullus est anser, qui hoc non possit".
Quidam cum tabulam vidisset in qua Athenienses Lacedaemonios fugabant: "O forte Athenienses!", exclamavit. Tum Lacedaemonius quidam, qui forte aderat, statim addidit: "In tabula".
Thebani cum Lacedaemonios pugna Leuctrica vicissent, ad ipsum Eurotam, quod flumen a Lacedaemone non longe abest, pervenerunt. Cum autem eorum quidam gloriabundus dixisset: "Ubi nunc Lacones sunt?", Lacedaemonius miles, quem Thebani captivum secum trahebant, "Absunt, inquit; si enim adessent, vos huc non venissetis".
Anachăris Scythes, vir natione barbarus, sed sapientia insignis, peragrare Graeciam instituerat, existimans se apud illam gentem multa sibi profutura ediscere posse. Cum igitur Athenas venisset atque Atheniensium contioni interfuisset: "Rem admirandam video: apud Graecos, quos omnes sapientissimos iudicant, stulti rei publicae praesunt".
Graecus quidam, Augusti liberalitate confisus, solebat illi occurrere et aliquod honorificum epigramma porrigere. Id cum saepe frustra fecisset, tandem Augustus, cum illum advenientem vidisset, breve Graecum epigramma in charta exaravit et illi porrexit. Graecus statim legit simulavitque se munere vehementer gaudere. Deinde ausus est principi paucos denarios dare, exclamans: "Plus darem, si plus haberem". Secutus est omnium risus et Augustus, dicacitate illius delectatus, iussit dispensatorem satis magnam pecuniae summam illi numerare.
Augustus quoque, princeps ac Romanorum imperator, dicax fuit. Nam nullam praetermisit ocasionem, quin salax et dicax et scurra esset. Iulia enim, Augusti filia, mature habere canos capillos coeperat, quos evellere clam solebat. Olim subitus patris adventus deprehendit ornatrices comam filiae componentes. Simulavit Augustus se nihil vidisse; sed, aliis sermonibius tempore extracto, tandem coepit de aetate loqui. Tum interrogavit filiam, utrum post paucos annos cana esse mallet an calva. Cum illa respondisset: "Ego quidem cana esse malim", sic ei mendacium obiecit: "Cur ergo ornatrices te calvam tam cito faciunt?".
Litteris renatis, praeclari auctores, patrum vestigia secuti, haud raro risui indulserunt, et mirum in modum, quia antiquis scriptoribus sagacitate et dicacitate et salacitate minime minores fuerunt. Poggius Bracciolini hanc scripsit fabellam. Bonacius, adulescens facetus, admodum tarde surgebat e lecto. Olim magister, cum ex eo tarditatis causam quaesisset, Bonacius subridens respondit: "Apud meum lectum, mane, cum oculos aperio, duae figurae habitu muliebri stant, sollicitudo et pigritia. Quarum altera me incitat, ut surgam, aliquod opus agam neque diem in lecto teram. Altera, priorem increpans, me incitat, ut quiescam et, propter frigoris vim, in calore lecti permaneam. Prior insuper rationes suas defendit. Ego autem, tamquam aequus iudex, nullam in partem declinans, litigantes audio et earum sententiarum concordiam patiens exspecto. Ita tardius surgo, litis finem exspectans".
Facetum asinarii responsum audire nunc oportet, ut compertum habeamus scriptores antiquos quadam cum frequentia facetias adhibuerint. Oraculi responsum Alexandrum Magnum monuerat, ut illum, qui prius in oppidi porta occurreret, necaret. Mane ad portam venit et exspectavit donec asinarium procedere vidit. Statim Alexander militibus suis imperavit, ut asinarium necarent. Hic autem tremebundus omnibus dis et deabus preces effundebat; postea, ad regem conversus: "Cur me, inquit, ad mortem destinas?". Alexandro oraculi voluntatem renuntianti, respondit asinarius: "Non me, Magne Alexander, capite damnare debes; alterum enim deum voluntas ad letum destinavit: non ego, sed asinus, quem ante me agebam: prior enim tibi obviam venit". "Vafer senex, respondit rex, promptum responsum te servavit".
Et Alexander, ut par est, dicax et facetus fuit. Nam olim cum Troiam se contulisset urbis visendae gratia, ostendenti cuidam Paridis lyram: "Mallem, inquit, Achillis".
Romanorum quoque consules et duces et in rebus incertis et adversis haud raro faceti fuerunt. Bello Punico primo Appius Claudius Pulcher, qui classi Romanorum praeerat, certior factus pullos edere nolle: "Si edere nolunt, inquit, bibant!" iussitque eos in aquam mergi.
Cum Crassus, praeclarus orator, causam defenderet apud praetorem, inductus est testis Silus quidam, qui affirmabat se aliquid audisse contra reum. Cum id clientem suum laederet, Crassus, ad testem conversus: "Fieri potest, inquit, o Sile, ut is, a quo dicis te illud audisse, iraus dixerit". Silus annuit. "Potest etiam fieri, inquit Crassus, ut tu non recte intellexeris". Iterum Silus annuit. "Potest etiam fieri, inquit orator, ut tu numquam audieris quod dicis te audisse". Hoc ita praeter exspectaionem accidit, ut testem omnium risus obruerit et reus absolutus sit.
Patronum malum, cum vocem in dicendo obtudisset, hortabatur Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset: "Perdam, inquit ille, vocem, si id fecero". "Melius vocem, inquit, quam reum".
Siculus ille, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem sed admodum stultum: "Quaeso, inquit, praetor, istum patronum adversario meo da, deinde mihi neminem".
Et Lucullus interdum facetus fuit. Cuius facetiae omnes ad cibum plerumque pertinebant. Ingentibus divitiis bello Macedonico congestis, ditissimus Romam rediit. Tum coepit magnificas villas immenso sumptu aedificare et splendide epulari, ut nemo umquam magnificentiores epulas apparare visus sit. Habebat Lucullus apud Tusculum villam pulcherrimam, porticibus et exĕdris ornatam. Eo cum venisset Pompeius, omnibus rebus circumspectis, "Haec villa, inquit, mihi aestate amoenissima, sed hieme minus commoda videtur", cui Lucullus: "An tibi videor minus sapere quam hirundines, quae, hieme adventante, sedem commutant?". Olim, cum modica cena ei apposita esset, coquum vehementer obiurgavit. Illi excusanti et dicenti: "Sic mihi visum est facere, quod nemo ad cenam invitatus erat". Lucullus iratus: "Quid?, inquit, nonne tibi visus est Lucullus apud Lucullum cenaturus?".
Haud raro monachi cappuccini et societatis Iesu sodales salaces et faceti inter se fuerunt et sunt. In eodem hamaxosticho duo monachi cappuccini duoque sacerdotes societatis Iesu erant. Omnes orabant, alteri alteros non videre simulantes, donec societatis Iesu sodalis ad amicum conversus: "Cappuccinus ille, inquit, Iudas videtur". Cappuccinus ad amicus: "Et Iudas societatis Iesu assecla fuit".
Sed omnium longe pulcherrimas facetias, mea saltem sententia, apud archivum, quod Molinariae servatur, in pago haud a Benevento longe sito, inveni et legi ipse. Auctor et actor est sacerdos quidam, qui, cum rudis et indoctus esset, est necessitate Latine loqui coactus. Narrationem, lepidam ac sinceram, ad perpetuam rei memoriam, auctor ipse singillatim exaravit. Quam cum legissem aliquot abhinc annis, ob novitatem atque inventionis felicitatem memoriae statim mandavi. Quod narraturus sum a. MDCCXCIV evenit Molinariae, quod est oppidum ad XX passuum milia a Benevento longe situm. Ibi exeunte saeculo XVIII duae clarae familiae exstiterunt, quibus Rosati alteri alterique Pignatelli cognomen. Quae familiae, ditissimae et potentissimae, quadam erant affinitate coniunctae. Factum est, ut iuvenis familiae Rosati uxorem ducere vellet alterius familiae puellam. Sponsalibus quadam cum sollemnitate factis, nuptias magna cum alacritate comparabant. Sed vestigationibus perfectis Molinariae parochus comperit iuvenes esse adfinitate coniunctos. Quam ob rem ad nuptias rite celebrandas ab episcopo Beneventano matrimonii ineundi facultas petenda erat. Sed Beneventi episcopus illis temporibus summus pontifex ipse fuit. Romanus pastor erat Pius VI, qui cum callidus linguae Latinae esset cultor, iussit omnes sacerdotes, qui rogaturi vel veneraturi ad sedem pontificiam venissent, Latine tantum loqui. Ideo complures sacerdotes ad pontificem venerandum vel salutandum numquam contenderunt.
Sed nobilium iuvenum nuptiae, cum mulier praegnans esset, erant quam primum celebrandae. Quo cognito, parochus est timore captus, quoniam Latine loqui nesciebat. Aliquot per noctes pervigilavit, per dies cogitabundus huc illuc contendebat; nesciebat quid faceret, quid coram pontifice dicturus esset. Diu fuit angustiis et timoribus turbatus, donec in mentem venit vicini pagi sacerdotem admodum iuvenem esse. Valde gavisus est; statuit ad eum statim contendere, quoniam perpaucis annis ante Seminarium, ubi lingua Latina colebatur et Seminarii discipuli Latine loqui cogebantur, reliquerat et sacerdotale munus erat adeptus. Ideo linguae Latinae erat profecto quam qui maxime peritus. Parochus primo mane ad eum contendit. Cum autem in oppidum pervenisset et difficilem rem exposuisset, iuvenem sacerdotem oravit atque obsecravit, ut callidam et idoneam orationem Latine exararet; se denique orationem memoriae mandatam coram pontifice Latine recitaturum. Iuvenis dixit sibi aliquot dies necessarios esse ad materiam inveniendam et orationem exarandam: reverteretur sex vel septem dies post, si orationem idoneam vellet. Parochus laetus abiit. In itinere mente fingebat se optimum oratorem esse. Nonnulla verba Latina elata voce declamabat. Tranquillitatem tandem invenit. Diebus transactis, ad iuvenem sacerdotem contendit, qui senem parochum comiter hospitio accepit, orationem ipsi tradidit eundemque votis prosecutus est, ut bene diceret orationem suam. Sed antquem Molinariae parochum dimitteret, dixit: "Legas oportet, revendissime pater, ne in errorem incidas: nam summus pontifex, cum peritissimus linguae Latinae sit cultor, si quis errat, irascitur". Quibus prolatis, "Haec, ait, insuper memoria tene, ne indoctus videaris. Si pontefex ex te quaerit quod parum intellegas, cito responde: "Habeo documenta". Summus pontifex, oratione audita, te ob magnam diligentiam profecto laudabit. Tibi tunc dicendum est: "Domine, non sum dignus". Oratione semel atque iterum perlecta, mendis sublatis et verbis memoriae mandatis, parochus abit. In itinere secum elata voce repetebat: "Habeo documenta; domine, non sum dignus".
Domum cum pervenisset, oratione memoriae mandare incipit. Cum autem legit "Beatissime Papa…", miratus dixit: "Sum sane linguae Latinae indoctus, sed verborum concordantiam bene memoria teneo. Beatus ille iuvenis, cum orationem exararet, quonam mentem intenderit, nescio. Calamo accepto emendavit: "Beatissima papa…" et ita porro. Cum autem dies pervenisset, quo ad pontificem sibi eundum erat, laetus Beneventum contendit. Statim summus pontifex audire voluit sacerdotem, qui ad eius pedes elata voce incipit: "Beatissima Papa…". Quibus verbis auditis, pontifex miratur, oculos torquet. Sacerdos vero, putans se verba non bene dixisse vel Pontificem non bene audisse, elatiore voce declamat: "Beatissima papa…". Pontifex iratus e subsellio prosilit. "Ego non sum femina!", elatiore voce exclamat. Sacerdos, verborum memor, illico dixit: "Habeo documenta!". Tum pontifex, maiore accensus ira, exclamat: "Tu es asinus". "Domine, non sum dignus", laetus respondit sacerdos.
Fidelis quidam, aerinavem conscensus, longinquam regionem petebat. Sed necopinata tempestas fecit ut aerinavis in vacuum praecipitaret. Tum fidelis, ubi primum sentit se periturum, "Sancte Antoni, subveni, quaeso", orat. Statim Antonius Patavinus, Paradiso relicto, descendit et fidelem arripit, ex quo paulo post quaerit: "Quem Antonium, Patavinum an Abbatem, vocasti?". Miser, putans se recte responsurum: "Abbatem", inquit. Tum Antonius Patavinus: "In infernum abi!" dicit miserumque dimittit.
Summus Pontifex Pius VII, peritus linguae Latinae cultor, admodum facetus fuit et salax. Die enim Parasceve luculentissimam orationem coram nobilibus Romanis habuit. Sacris peractis, matrona quaedam, quae mammas amplas et praeter modum nudatas ostendebat: "Beatissime Pater, ait, quam miram orationem de Christi passione et morte habuisti!". Cui Pontifex, miros sinus aurea cruce ornatos conspiciens, dicit: "Laetior in acerbis tormentis profecto Christus fuit, cum sciret se in tam dulci Calvario passurum!".
Horativs Antonivs Bologna
Haec oratio apud Studiorum Universitatem Lodziensem a. d. VII Id. Nov. a. MMVI habita est.
Scripsit Horatius Antonius Bologna
|