Annus
2 0 0 8


IN OECO SECTIONUM

IN OECO SECTIONUM

Chirurgum photographasse notas Threicias pêni patientis impictas

Medicus non potuit quin hoc photographaret: Mediâ in sectione quidam chirurgus Americanus camerophono adhibito photographavit notas threicias pêni viri patientis impictas. Deinde imaginem collegis monstravit – nunc eidem medico imminet causa iudicialis.

Phoenice ex Urbe Americanâ - Adamus Hansen chirurgus inter fellis operationem illicitê camerophono photographavit patientis pênem notis Threiciis ornatum necnon postea photographema circumcirca monstravit. Sean Dubowik, vir patiens, cuius pêni acu inscripta sunt verba "Hot Rod", nunc cogitat propter damnum factum patronum advocare.

Seanus possessor cauponae nocturnae: "Mihi videor" inquit „esse laesus, proditus - pertaesus sum". Notas Threicias effectas esse sponsione de mille dolariis (i.e. septingentis euronibus) factâ. Seanus: "Quo diutius" inquit „hic sedeo, eo aegrius hanc rem fero".

Adamus autem ille chirurgus ad tempus a munere suspensus est, praepositi deliberant de poenâ disciplinariâ constituendâ.

Idem medicus Phoeniciensis nosocomii Mayoniani confessus est se die Martis proximo praeterito inter sectionem chirurgicam hoc photographema fecisse. Postquam Adamus eandem imaginem in circulo collegarum monstravit, aliquis certiorem fecit ephemeridem localem, c.t. "The Arizona Republic".

Deinde die Lunae Adamus telephonicê collocutus est cum Seano 37 annos nato – medicus se excusavit. „Ille" Seanus inquit „mihi dixit se nolle me primo de hac re certiorem factum iri ephemeride."

In Civitatibus Unitis creberrimae sunt causae iudiciales, quae aguntur de pecuniâ doloris. Quicumque detrimentum ceperit, etiam animae, ei licet sperare pretium doloris permagnum.

Hanc relationem d.19.m.Dec., h.22.32, a.2007 in periodico interretiali „Spiegel-online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae