Annus
2 0 0 8


faf;

VOLUNTATE MILITUM FEMINARUM MUTATUM EST INSIGNE EXERCITUS SUETIAE

Castratus leo Sueticus

Lugete, o Veneres Cupidinesque et quantum est hominum venustiorum, castratus enim est leo Sueticus, quis ad omnia paratus manebat!

Castrari debuit leo, insigne Suetici exercitus qui ornat (una cum dicto "Ad omnia paratus"), nam ita voluerunt nonnullae milites feminae agminum Corporis Nordici, quae de hac re litem intulerant viceruntque apud iudices Tribunalis Europaei Iustitiae.

"Rebus ita stantibus coacti sumus leonis privatas partes amputare usu computatri" - dixit Christian Braunstein, cui in exercitu Suetico munus est hereditatem maiorum curare.

Quamquam multi castrato leone gaudent, nam sine genitalibus insigne magis "sexualiter iustum" se praebet, amputatione Priapi leonini lugent historici. "Duces exercitus hodierni scientia rerum gestarum carent. Erat enim leo castratus signum proditorum civitatis!" - docet Vladimir Sagerlung, ab ephemeride "Goeteborgs-Posten" citatus.

In imagine nostra monstratur leo ante castrationem.

ANL

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae