LICETNE VINUM E PYXIDE BIBERE?
LICETNE VINUM IN PYXIDE VENDERE?
Vinicultores
reclamitant contra Paris Hilton
Fabricatores
vini spumantis generis prosecco,
quod in regione circa urbem Treviso in Italia septemptrionali
colitur, reclamitant contra usum huius vini nominis ad aliud
quasi vinum, quod in pyxide aluminea in vicinis terris Germania,
Helvetia et Austria venum praebetur.
Maxime indignati sunt vinicultores
photographematis monstrantibus praeclaram heredem catenae
deversoriorum luxuriosorum, Paris Hilton, quae nudata, tinctura
tantum aurea oblita, adhortatur cives, ut pyxidem "Rich
Prosecco" emant. Profanationem Trevisiani, qui annuatim 50
miliones lagoenarum veri prosecco fabricant, putant iam
hoc ipsum, quod vinum in pyxide metallica praebetur. Irascuntur
quoque admixtione vino odoris pomorum.
"Num est prosecco sucus pomorum?"
- rogat moderator associationis agricolarum Trevisiensium, Fulvio
Brunetta. Qui nuntiavit in ius fabricatores "Rich Prosecco"
mox vocatum iri.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|