IRAQVIANORVM TYRANNVS NECATVS EST
Denuo proponimus lectoribus nostris nonnullas symbolas ineditas quas olim scripsit Horatius Antonius Bologna, egregius Latinista, qui parvo coetu scriptorum Ephemeridis se jungere dignatus est.
Acta diurna:
LVCTVOSI APVD STADIVM CATINENSE CASVS
Incredibile nostra videtur aetate nonnullos iuvenes adversariorum necandorum causa stadium petere. Ideo fit, ut vel inter certamen vel circa stadium non gaudium sed acre et violentum bellum inter utriusque gregis fautores, inter sectatores et vigiles exoriatur, haud pauci vulnerentur, nonnulli vitam amittant. Tot ac tam multis malis conspectis, omnes fere, quibus loquendi scribendique facultas data est, quid de rebus tam luctuosis sentiant, temere dicunt, sed nullus prorsus, ne amplius haec fiant, idonea remedia adhibet.
Ideo postridie Kal. Febr. huius anni stadium Catinense tumultuatur et vigilum dux, multis scelestibus adgredientibus, vitam misere amittit. Apud urbis stadium inter Catinensem et Panormitum gregem acre certamen erat. In omnibus animi contentionem cerneres, quae, certamine procedente, maior fiebat. Suo quidem tempore, signo dato, utrimque sectatores surgunt, arma destringunt, adversarios adgrediuntur. Vigiles quoque, qui tumultum restinguere conantur, minis et armis utrique adoriuntur, bombis et lapidibus feriunt. Sectatores insuper autocineta incendunt, vitrea tabernarum armaria vastant, merces arripiunt, in vigiles impetum faciunt. Bellum civile exortum putares.
Nonnulli scelesti vigilum ducem in grave vitae discrimen adducunt. Sed infelix vir, in valetudinarium ductus, quamvis medici omnia conentur, ut vitam servent, inter cruciatus amicorumque fletus diem supremum obiit. Quo audito, Itali omnes indignantur, cum certiores facti sint inter vgilis sicarios adulescentulum fuisse, qui nondum decem et eptem annos impleverat.
Incredibile videtur vigilum ducem, qui civium incolumitatem tuebatur, a flagitiosis homunculis necatum, qui non oblectationis sed perturbationis causa in stadium contenderant. Tot malorum causa, mea saltem sententia, non libertas, sed nimia adrogantia, nimia inhurbanitas et recens barbaries videtur. Quomodo tanta mala ac perniciosa barbaries eradicanda sit, unusquisque nostrum secum agitet et consulto agat.
CVR ET QVOMODO QVAEDAM
ANIMALIA EXSTINCTA SINT
Antiquissimis temporibus multa et ingentia animalia terram incoluerunt, quae, cum nullum amplius supersit exemplar, ex improviso pentus exstincta putantur. Quomodo et quando id fieri potuisset, secum vestigatores quaesiverunt quaeruntque adhuc. Sed postremis temporibus, cum in nonnulla illorum animalium reliquia incubuissent, se causas tandem invenisse duxerunt.
Ad quaedam studia perficienda peritorum grex in amplum Australiae desertum contendit, ubi in profundis specubus innumera animalium ossa necopinato invenit. Nam ad DCCC abhinc annorum milia multa animalium genera, quamvis caeli temperies haud secus ac hodierna fuisset, laeta ob pascua Australiam occupaverunt. Sed hominibus ad XX abhinc annorum milia supervenientibus et paulatim regionem subigentibus, magna animalium pars brevi est penitus deleta.
Ossibus enim accurate perspectis, periti comperuerunt animalia illa, in quibus vel macropus praeter X pedes altus vel magnae aves vel leo rinocerote longe maior exstitit, ab nomine necata. Nec igitur, ut quidam inquisitores duxerunt, caeli temperies nec glaciatio nec telluris perturbatio sed homo haec animalia penitus delevit. Nunc vero peritis quomodo id fieri potuerit est quaerendum.
HEBRAEORVM MEMORIA
Germanorum primor ac moderator, rerum armis potitus, est tyrannus factus. Cum Germani in gravi rerum discrimine essent, omnes Europae Hebraeos, qui omnium longe ditissimi et potentissimi erant, exstinguere statuit. Ad tantum consilium perficiendum crudelissimos ministros ascivit, quos iussit omnibus modis populum illum penitus excidere. Multa centena Hebraeorum milia capta et in illa sunt castra ducta, in quibus sunt acerbisismis cruciatibus gasioque necati. Tantum crimen omnes turbavit, ut aliquot iam annos apud omnes Europae nationes dies memoriae constituatur. Hoc quidem die tot centena Hebraeorum milia, qui hominum ob ferociam necati sunt, quadam cum solemnitate ubicumque terrarum memorantur.
Omnes rerum publicarum primores, ne tam foeda crimina repetantur, ea omnia constituerunt, ut iuvenes praesertim infandas Hebraeorum caedes ex animis eradicarent. Tempus enim, ut par est, omnia delet sensimque horrendas quoque hominum culparum insontium strages nauci ducit. Hic vero trium puellarum casus memorare contingit.
Cum autem Italorum quoque dux, Germanorum exemplum secutus, iniquam legem proscripsit, per quam Hebraeos capi, divitiis spoliari, vel ad metalla vel ad mortem duci iussit, multa hominum milia vitam amiserunt. Aliquot matres, legibus cognitis, cum scirent se liberosque in gravi discrimine versari, natos suos ad monacharum monachorumque coenobia duxerunt. Coenobiorum moderatores pueris ac puellis libentissimo animo hospitium praebuerunt, quamvis compertum haberent se, facinore vel detecto vel delato, poenis et morte multaturos. Ipsi vero infelicibus pueris non solum vitam servaverunt, sed doctrinam quoque et eruditionem ministraverunt. Pueris cunctis, necessitate coacti, nomen mutaverunt, falsis documentis ornaverunt, quaedam medacia docuerunt, ne quis, coenobio forte inspecto, os Hebraeos esse comperiret.
Mater quaedam tres filias, ne in Germanorum castra ducerentur, in quoddam coenobium, haud ab urbe longe situm et Sancto Iosepho dicatum, impellit monachasque oravit, ut natis vitam saltem servarent. Monachae, periculo spreto, puellas acceperunt et, nomine mutato, novis documentis ornaverunt. Ipse coram Deo promiserunt se omnia conaturas, ut incolumes puellas evaderent. Paucos post menses puellarum parentes capiuntur, in Germanorum castra ducuntur, ubi per gasium necantur. Diu puellae de parentum morte non a monachis sed ab amicis et necessariis diu celantur.
Bello confecto et nefastis legibus abrogatis, puellae, cum nullus parens nec necessarius incolumis evasisset, monachas oraverunt, ut apud coenobium, donec studia perficiant et honoris gradus adipiscantur, manere sinerent. Aliquot post annos, doctoris gradum adeptae, coenobium relinquunt, pueris docendis operam dant, domum reficiunt; matrimonio celebrato, cum liberis maritisque operam darent, monacharum sunt numquam oblitae. Immo duas praesertim monachas, quarum alteri Fernanda, Emerentiana alteri nomen, numquam e memoria deposuerunt. Quas ob causas ipsis monachis, sororibus intercedentibus, est maximus honos habitus. Nam res publica Hebraeorum diplomate utramque monacham ornavit, beneficia memoravit, incredibilem ob animi ardorem et charitatem strenuas mulieres duxit, in Hebraeorum benefactrices retulit.
E MONTIS STRONGYLI VERTICE
IGNES ERVMPVNT
Mense Februario necopinatum nuntium magnam Iatliae partem territavit: e praeruptis montis Strongyli lateribus nec non e vertice una cum ignibus ingentem saxorum lequefactorum copiam in mare fluere; omnes peritos timere, ne montis pars magno cum detrimento in mare delaberetur. Nam perpaucos abhinc annos ampla montis pars, cum in mare praecipitavisset, amplissimam genuit undam, quae piscatoribus incolis advenis incommodo et periculo fuit.
Strongylos minima est Mediterranei maris insula, quam perpauci tantum homines habitant. Aestivo tempore contra, cum loca amoena sint et mare ob limpidas aquas pisciumque copiam piscosum et salubre, in parvam insulam ad feria agendas multa advenarum milia contendunt. Quod haud mediocris quaestus fons est incolis, qui timent, ne ignes et saxa liquefacta actas et mira loca deleant.
Sed peroaucos post dies ignes necopinato cedunt et saxorum liquefactorum rivi, qui e montis lateribus erumpebant, sensim minuunt; montis latus, quamvis ruinosum videatur, quandam tranquillitatem praebet. Sed qui civium incolumitati praesunt, incolas advenas piscatores hortantur, ne propius accedant neu, curiositate moti, infausta loca peragrent. Ibi enim prata et silvas pulcherrimi flores ornant.
Sed omnium vulcanorum, qui in Mediterraneo mari exstant, longe periculosis sinus Marsilius est, cuius si conflagratio esset, ut periti putant, maior inferioris Italiae pars vastaretur marique mergeretur. Qui vulcanus, haud a Palinuro longe situs, est maris aqua mersus. Ideo perpauci illum exstare compertum habent.
Illis autem diebus, quibus ignes noctem collustrabant et mirum spectaculum praebebant, pulcherrimas Strongyli imagines per telehorasin periti ostendunt, naturae vulcanique mores et leges declarant.
INCAVTA MAGISTRA
PVERI LINGVAM RECIDIT
Nonnullis abinc mensibus magistra quaedam, admodum iuvenis ideoque imperita, cum nullo modo quendam puerum coercere posset, in gravisismum crimen incidit: primum enim minis utitur, tum pueri linguam forfice incauta recidit. Quod minime facere debuerat, quoniam, ut apud Iuvenalem scriptum legimus, "maxima debetur puero reverentia".
Puer autem, septem annos natus, penitus scholasticos mores et rationes, parentibus neglegentibus et faventibus, penitus ignorat. Ideo vel magistrae vel aequalibus molestiam exhibet. Sed pueri arrogantia et immodestia magistrae minime ignoscit.
Crimine patrato, cum magnam sanguinis copiam amitteret, puer primum in lavacrum spe fore ut flusus consisteret, tum in valetudinarium ducitur. Medici vero, lingua inspecta, sanguine sistunt vulnerisque oras suturis committunt. Eadem fere tempestate alii quoque magistri in nonnullis Italiae civitatibus sunt pueros adgressi. Quibus cognitis, omnes merito indignati sunt, studiis moderandis provehendisque primor magistram illam statim missam facere iubet. Nuntium totam Italiam brevi peragrat.
Quibus vulgatis, incredibile quod diurnarii grandioribus litteris retulerunt, quod nonnulli nebulones pari eloquentia atque imperitia vel de rebus scholasticis vel de magistris et professoribus sunt dicere ausi. Quantam sapientiam, quantum consilium audivimus!
QVAE DISCIPVPVLORVM CRIMINA CELENTUR
Omnes nostra aetate rerum praesertim scholasticarum sunt quam qui maxime periti. Sed nesciunt, immo penitus ignorant, in quibus diffIcultatibus discriminibusque magistri et professores versentur. Pueri, praeter admodum paucos, inurbani, rudes, inhumani, inculti. Putant sibi omnia licere. Ideo magistros et professores docentes interpellant, obstrepunt; in aequales acres et importuni; nemini ne parentibus quidem parent, nullis legibus nisi commodis suis obtemperant. Plerumque impotentes se et feroces, cum putent haec fortiorum hominum esse incepta, in omnes ostendunt. Supellectilem scholasticam vastant, parites litteris foedis et sordidis figuris oblinunt. Si quis, magister vel professor, ut aliquid utile docerre conantur, illos pueros coercet, tyrannus habetur.
Nihilo minus quam multos magistros vel professores discipuli adgressi sint, omnes ignorant. Hic tamen perpauca necessario referre contingit. Adulescentulus quidam, cum violentus esset, magistram adgreditur unaque cum crotalibus infimam quoque auriculae partem convellit. Alius magistrum graviter cultro vulneravit. Alius denique adulescentulus ita pugnis et calcibus magistram concidit, ut abortum faceret.
Nuperrime vero, ut brevisisme diurnarii rettulerunt, haud a Drepano longe adulescentulus, XVII annos natus, cum reprehensus et obiurgatus sit, sui lycei praesidem transfodit. Nuntium vulgans nullus diurnarius, haud secus ac periti, secum quaesivit, quanam de causa discipullus ille, cultro ornatus, lyceum contendisset.
Nonnullos autem post dies violentis discipuli parentes coram praeside infelicem magistram insimulaverunt: filium urbanum et humanum in magistram fuisse; puerum nullo modo magistram pugnis et calcibus concisurum fuisse, si ipsa eum e schola egredi non prohibuisset. Aliquot post dies cuiusdam discipuli pater, cultro destricto, magistram adgressus, dixit: "Nulla salus amplius est tibi. Ideo vel insimulationem inducis aut vitam cum natis tuis quam primum amittes". Mulier timore ne quid mali pateretur, subscriptionem subvertit.
Quae omnia, pudeat dictu, nullus diurnarius nec grandioribus nec minoribus litteris rettulit, quia magistros et professores, cum inopes et indigentes putentur, ne flocci quidem omnes faciunt.
MIRVM APVD HEBRAEOS INCEPTVM
Bello confecto, in quo multa decies centena Hebraeorum milia exstincti sunt, nationum coetus, siglis ONU nuncupatus, ut ille quoque populus regionem incoleret, rem Hebraeorum publicam instituere eosque quadam regione, Palestinis pulsis, donare statuerunt. Ex omnibus nationibus, e Germania praesertim, innumeri Hebraei, qui e foedis Germanorum castris superstites evaserunt, in novam nationem contenderunt.
Re publica suo iure constituta, Hebraei, ne beneficorum memoria silentio obrueretur, concordes et unanimi mirum inceptum perficere statuerunt: se in uniuscuiusque beneficiorum actoris honorem apud Ierosolymam arborem ea condicione saturos, ut beneficus vir Hebraeus non esset. Brevi tam multa testimonia Ierosolymam pervenerunt, ut non arbor sed silva sata sit. Qui locus, secundum legis suae praeceptum, est iustorum silva nuncupatus. Nam apud Hebraeos iustus habetur, qui hominis vitam servat.
Cum autem innumeri sint, qui Hebraeorum vitam servaverunt, nullus est dubium, quin et ceteri, si tantum voluissent, sui similes servare potuissent. Illi enim viri, persecutione saeviente et hostibus prementibus, sui similis vitam servare statuerunt. Illa tempestate, qua omnes improbi videbantur, recti et honesti fuerunt viri, qui, periculo spreto, Hebraeis ausilio fuerunt.
Ideo Hebraei, occasione data, in tam beneficos homines memores animos prestaverunt. Quo factum est, ut in iustorum numerum sunt duae quoque monachae, quae nonnullas puellas, quamvis Hebraeae origine et religione essent, in cenobio abdiderunt et maxima cum caritate et pietate e periculis eripuerunt. Ipsae, aetate iam provecta, sunt diplomatibus donatae, quibus Hebraeorum primor in iustorum numerum retulit arboresque seruit. Nam apud Hebraeorum legem scriptum invenimus hominem, qui vitam servat, mundum servare.
ADVLESCENS OB NASI SECTIONEM
VITAM AMITTIT
Nostrae aetatis adulescntibus iuvenibusque nihil forma praestantius dulciusque videtur. Qua de causa alius cibum recusat, ut exilius corpus efficiat; alius palaestram petit, ut corpus lacertosum ostendat; alter in valetudinarium contendit, ut medicus per chirurgiam aestheticam nonnulla faciei corporisque vitia eximat. Quam multi iuvenes et adulescentes, quibus nihil hoc potius videtur, hoc faciant, prorsus ingoratur.
Sed isti miseri, quibus animus aliquanto imbecillior est, a diurnariis et actorum figuris moventur. Nam mulieres et viri, quos ephemerides et telehorasis ostendunt, cum graciliora corpora ostendant pulcherrimaque videantur, adulescentibus exemplo sunt, qui idem corpus omnimodis, interdum magno cum sui detrimento, sibi comparare student. Ideo alii anorexia afflictantur, alii medicorum peritia indigent, ut aequalibus formosiores pulchrioresque ducantur.
Adulescentulus quidam, cuius nomen pietas referre vetat, cum pulcher esset, nasum tamen reficere statuit: se aliquod ob nasi vitium aequalibus risui amicisque foediorem esse. Qua de causa vicinae urbis valetudinarium petiit medicosque oravit, ut vitium illud levarent.
Medici vero, adulescentis naso perspecto, res nullius momenti esse duxerunt: nasi refectionem facillimam futuram nullumque periculum laturam. Sed necopinato fit, ut adulescens, in extrema nasi sectione, praeter medicorum exspectationem, exstremum spiritum duxerit. Factum est quod nullus medicus umquam accidisse putaverat.
Quo viso, medici in aptius valetudinarium nulla interposita mora ducunt, sed cerebrum tam est graviter laesum, ut paucos post dies vitam amisit.
Nuntio audito, omnes obstupuerunt secumque quaesiverunt qua de causa formosus adulescens ob tenue nasi vitium, quod nullus fere conspiciebat, in tantum incommodum inciderit. Parentes quoque, qui semel atque iterum natum hortati sunt, ut vitium illud toleraret, cum certores facti essent filium veternosum esse, qua de causa id accidere potuisset secum flentes et dolentes quaerebant.
Cum autem nullam vivendi amplius futuram spem et adulescentem quam primum vitam amissurum medici significaverunt parentibus, qui, dolore capti, organa vitalia tolli infirmisque donari iusserunt.
Haud pauci, adulescentis imagine in ephemeridibus visa, quomodo tam pulcher tamque formosus adulescens se deformem vidisset, secum mirabundi et obstupefacti quaesiverunt. Hoc quiden est adulescentis animi mysterium et arcanum.
PYRAMIDES AEGYPTII EXSTRVXERVNT
Qui Aegyptiis antiquitatibus praesunt, cum audissent tam clara monumenta ab Hebraeis exstructa, magna sunt indignatione moti. Nam magistra quaedam, ut in quodam libro scriptum legerat, discipulos suos docuerat Pyramidas esse ab Hebraeis exstructas.
Magistra vero incauta fuit, quoniam libri auctor, cum archaeologus non esset, fide minime dignus videtur: monumenta enim, secundum antiquitatum praefectum, sunt ad DCC circiter annos ante quam Hebraei in Aegyptum contenderent exstructa. Ideo nullus Hebraeus pyramidibus exstruendis operam dedit. Praeclara taeniola cinematographica, X Praecepta nuncupata, quae ostendit Hebraeos inter captivitatem pyramidas exstruentes, falsa docet. Quamvis nulla sit fide digna, docet tamen et Hebraeos, qui perpaucis annis ante vexati et exstincti erant, homines esse ideoque decora vita et reverentia dignos. Nihilo minus, taeniola visa, multi reapse Hebraeos opus illud perfecisse putant.
Aegyptiis antiquitatibus praefectus, sententiam rogatus, dixit: "Pyramides Aegyptii tantum exstruxerunt. Si quis contraria affirmare audet, falsum dicit". Quae merito proferre potuit, quoniam inscriptionibus lectis, quae monumenta illa exornant, operarios omnes Aegyptios fuisse unus comperire potuit.
Quibus prolatis, rerum Aegyptiarum primores de re nullum amplius dubium exstare putant. Immo hortantur, ut docti, cum de re agant, vera profiteantur.
Horativs Antonivs Bologna
Scripsit Horatius Antonius Bologna
|