Annus
2 0 0 8


Fabula vera (etsi mirabilis), quae mense Decembri anni MMVI in oppidulo Lotte in Germania occidentali sito accidit

Fabula vera (etsi mirabilis), quae mense Decembri anni MMVI in oppidulo Lotte in Germania occidentali sito accidit

Filia pulchra Lyco(1) est, lepidusque est filius illi;
saepe ferunt liberi gaudia magna patri.
Ingrediente tamen cum hieme advenere quotannis
natalis Domini tempora, laeta aliis,
non gaudere Lycus poterat: cum munera danda,
non laeta esse solent tempora pauperibus.
Filia „Cur", quererebatur, „non, miranda sodali,
pernicior ventis per plateasque feror
perque vias omnis, rotulatus calceus ornat
dum plantam lepidus?" Filius atque rogat:
„Machina cur mihi non illa est, hostesve necandos
non veros, vero mentem animumque metu
afficientes quae assimulet currumve sagittae
exhibeat similem, quem mihi ego videar
per circum certans regere omnem, pollice dextro
seu laevo leviter plastica puncta premens,
victor deinde abiens?" Pauper quid, munere dudum
iam quaestuque carens, diceret his genitor?
Tempore dein festi liberi doluere quotannis
frustra speratis muneribus cupitis.
Anno milleni sexto curae tamen illae
effugere; operi naviter ecce Lycus
nunc namque incumbit: Purgamina sedulus urbis
per plateas plaustris avehit imposita.
Iam bona merces praebetur, congaudet et uxor:
Euge! Pauperies denique victa Lyco!
Festo natali Domini liberi adveniente
congaudent: Anno hoc denique spes aderit
ludicra, qualia habent alii liberi, accipiendi!
Magna laetitia mox Lycus omnia emit,
filia quae gnatusque diu frustra cupiebant:
Mox gnatum atque patrem machina prima emitur
delectatura et, monstret quas filia amicae
miranti mirans, cum rotulis caligae.
Pupas dein pulchras complures, parva vehicla,
pilas atque libros multaque plura parat.
Cuncta domum portantur; dona dein diligenter
occulit in cella, ne videant liberi.
Iam festi ipsa dies illuxit, splendet et arbor
ornata, atque epulas apparat ecce Lycus;
in cellamque uxor descendit, munera ut ampla
clam gnatos promat subque abiete locet.
Sed cellam intrans horret: Ubi sunt munera? Nulla
iam videt. Exclamat, cuncta deinde Lycus
comperit, atque vocatur custos publicus: „Eheu,
e cella misero furcifer eripuit
dona aliquis mihi, quae liberis praebenda celabam!"
Custos quid faciat? Ipsi et erant liberi,
et patris miseretur. Solis nempe dies est,
nulla taberna patet, qua nova dona paret.
Circuit omnes collegas: „Date crustula, amici,
festiva, ut civi subveniam misero,
vespere ne lacriment liberi!" Viridi capiuntur
ursi ecce induti veste habituque duo
parvis consimiles custodibus. Inde Lycumque
uxoremque petit moxque fores veteres
inspicit in cella: Nusquam vestigia furis
inveniuntur. „Spes vix", ait, „hic remanet."
Currum ascendit crustula eis ursosque relinquens;
sollicitum sed habent et pater et liberi
mentem eius. Quidnam sunt paucula crustula et ursi?
Quid dicent liberi vespere iam miseri?
Dein cum pantopoli domino vicique magistro
disputat rem totam. Consilium capiunt
miraturque Lycus: Nescit, quare iubeatur
Solis adire die ostia pantopoli.
Occlusam ante tabernam adsunt custos dominusque;
intrant deserta et scrinia praetereunt
escarum tunicarumque, ad puerilia deinde
ludicra perveniunt. Pantopoli dominus:
„En cape, quod libet", inquit, „vici namque magister
praebebit sumptum, nil hodie timeas!"
Obstupet his verbis Lycus haesitat atque pudore,
denique natorum iam meminit: miseri
vespere quantum flebunt! Plenis extrahit ergo
audacter forulis omnia, quae liberis
emerat ante suo sumptu: caligas rotulatas,
pupas et pilas, machina dein capitur,
ludis quae variis gnato patrique parabit
gaudia; muneribus denique onustus abit.
Vespere cum magna festum primum celebratur
multos post annos denique laetitia.
Exsultant liberi chartas donis removentes,
ursos et rident veste habituque duos
custodum indutos. Festivaque cena sapivit
anno non ullo, quam sapit hoc, melius!

(1) Nomen Germanicum viri est Wolfgang; quod mihi aptissime nomine„Lyci" reddi videbatur.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae