Gdzieś pośród sześciu miliardów głów
SUMMARIUM
In hac „Lampade" Iacobus Kawalec et Lucas Cegliński narrant de suo g rege musico, qui Happysad appellatur. Quod nomen Anglicum significat duos contrarios status animi: laetitiam atque maerorem. Id fortasse malum omen videri potest. Cantatores enim queruntur aliquos, qui eos audiant, carmina laeta a maestis male distinguere. Verbi gratia carmen de puella, quae narcoticis corpus et mentem suam perdit, nonnullae iuvenculae cantant ut oden triumphalem. Mihi quidem magnopere placet laetissima cantio, in qua monstratur amorem homines diis paene aequales reddere.
Tot inter orbis milia milium
hic incolarum vivimus ecce nos:
binum pedum par nempe, binum
par manuum, duo semper una.
Stellae ambiunt nos innumerabiles,
sol est super nos, separat imbrium
nos murus, atqui vis amoris
conciliat, duo semper una.
Aetnaeus ignis pectoribus latet,
umectat utrique Oceanus genu,
merguntur alta colla nube,
dum gradimur, duo semper una.
Quod noluisti, quod quoque nolui,
per se fit ipsum. Consilium sagax
non duxit huc nos, sed Cupido
dixit: – Erunt duo semper una!
Quod sum locutus, nunc iterum loquor.
Peregimus nos tempus, amica, iam
longum, sed et posthac agemus
non brevius, duo semper una.
Scripsit Nicolaus Simonides
|