Turk (
Fieri potest, ut probi necent?
Turk (Robert DeNiro) ac Rooster (Al Pacino)
iam triginta annos una ut par vigilium publicorum Neoeboraci in
urbe operantur. Multoties praemiati laudatique minime otium
emeritorum petunt, licet aetas senescat. Ecce casum mirabilem
obtinent ad solvendum, qui spectare videtur ad alium casum, quem
olim solvere iis non contigerat. Denuo enim homicida apparet,
cuius victimae sunt alii parricidae, quibus, argumentis a
iudicibus non repertis, poena numquam pronuntiata erat. Homicida
denuo apparens relinquit in loco criminis versus, quibus descibat
crimina occisi sceleratoris.
Rebus ita stantibus in mentem et Turci et Galli venit
homicidam illum - re vera iustitiam, ubi ei non suffecerit,
restituere conantem - ipsum biocolytam esse debere, licet sonet
id incredibile...
* Probi necant (Righteous kill),
praeter DeNiro ac Pacino numero histrionum adsunt Carla Guigno et
John Leguizamo. Dispositor: Jon Avnet. Scriptor fabulae: Russel
Gewirtz. Musica: Ed Shearmur
Scripsit ANL
|