LUCRETIA BORGIA IN AUSTRALIA REPERTA
LUCRETIA BORGIA IN AUSTRALIA REPERTA?
Pictura ignoti pictoris aetatis renascentiae, quae ab anno
1965 exhibetur in Nationali Pinacotheca Australianae Civitatatis
Victorianae (NGV), putabatur adhuc monstrare aliquem iuvenem
Italum. Nunc studiosi repererunt eam pictam esse posse a Dossso
Dossi ac monstrare dilectam filiam papae Alexandri VI, Lucretiam
Borgia, cuius nomen in historia Romae adhuc infauste sonat,
quaeque mulier iussu patris nonnullos suos maritos amatoresque,
viros politicos Italiae maximi tunc momenti, ad mortem adduxerit.
Si pictura re vera est imago Dossiana feminis fatalis Italiae
finis XV, initii XVI saeculi - quod, investigatione chemica
pigmentorum peracta, verum esse credit rector pinacothecae,
Gerard Vaughan - eius pretium augere possit, secundum peritos,
usque duo aut plures miliones dolariorum, praesertim quod nullam
imaginem Lucretiae Borgia, quae sine ullo dubio eam monstret, ad
tempus nostrum relictam esse.
Scripsit ANL
|