Annus
2 0 0 8


IATRALIPTICE ANGUINEA

IATRALIPTICE ANGUINEA

Eva scivit melius...

Non satis tibi, viator care, fricationis manibus iatraliptarum? Aut lapidibus calidis in dorsum positis? Petas ergo Israeliam borealem, ubi locum recreationis invenies doctricis Ada Barak. Hic tui dorso colloque applicabuntur... serpentes.

Noli tamen timere: cicures sunt, moribus bonis instructi, neque venenum in dente habeant, neque id generis sint, quae, ut boa aut pytho, usque mortem te amplexibus teneant. At optime cutem fricare sciunt! Ut dixit mulier quaedam 67 annorum Israeliana, cubiculum therapeticum dominae Barak relinquens: Fortasse in historia Evae omnino non de pomo agebatur... Melius, puto, esset nobis in paradisio manere.

Octoginta dolariis US-Americanis constat ophiotherapia apud dominam Barak. Potes etiam tibi eligere aut plus aut minus ponderosas angues, utrum scilicet palpari aut comprimi corpus tuum velis.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae