Annus
2 0 0 8


Si non tantum cogitasses,

SUMMARIUM

In hac „Lampade” Paulus Gołoburda narrat de instituto a monticolis Polonis fundato, cuius propositum est humanam facultatem imaginandi augere. De tali instituto audivi prius in fabula comica a „Viris Grandioribus Aevo", id est Ieremia Przybora et Georgio Wasowski, facta. Quantum ad monticolas attinet, novi eorum carmen, in quo pater filium increpat et hereditate privare minatur, quia is nimium multas res excogitet. Ipse tamen modus carminis canendi demonstrabat eximiam imaginationem hominum montanorum. Nam familia Polona nominis Trebunie-Tutki canebat id cum fratribus Twinkle, ex Iamaica huc advectis. Ecce autem versio Latina carminis:

Totam ego vitam dego,
totam ego vitam dego
ambulans in gramine.
Pater boat, mater boat:
– Rumpes caligas! Hoc quoad?!
Puni eum, Domine!
Si non tantum cogitasses,
heres esses nunc ex asse,
recusante nemine!
Vives nunc, cum sis tam catus,
patrimonio privatus
cum Hedvige virgine!
Dum habebam genas leves,
induebam bracas breves,
bracas breves albulas.
At nunc tegunt me maturum
bracae lungae, nunc securim
porto, pratis ambulans.

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae