Annus
2 0 0 8


COEMETERIUM HILARE IN SAPANTA

COEMETERIUM HILARE IN SAPANTA

Si exempli gratia alcoholismi morbo labores mortemque hinc tibi venturam timeas, velisne sepulcro tuo tale inscriptum iri: Cui aqua vitae facile in fauces it, talem sortem inveniet ut ego hic iacens, semper enim temetum una cum morte ambulat. At talis sententia - Dacoromanice et in rhymis (sive homoioteleutis) - re vera inscripta est alicui ligneo monumento sepulcrali in vico Sapanta Dacoromaniae borealis, ad limitem Ucrainae, in regione cui nomen Marmatia (Maramures). Adest etiam pictura in ligno facta, virum, cuius cadaver hic positum erat in annis quinquagenariis praeteriti saeculi, monstrantem manu lagoenam tenentem. Et talia sunt omnia hoc in coemeterio nonnulla centena sepulchra incolarum Sapantae proximorumque vicorum: carmen breve ac pictura de vita cuiusque mortuorum narrant.

Coemeterium, cui mox nomen indutum est Cimitirul Vesel, id est Coemeterium Hilare, opus erat pictoris sculptorisque localis, Stan Patras, qui aetate 27 annorum talia monumenta sepulcralia facere coepit, fortasse ut consolationem quandam daret familiis amicisque mortuorum, ut quasi "hilarius" mortem suorum ferrent. Re mox a ruricolis huius regionis necnon sacerdotibus orthodoxae ecclesiae Christianae probata, mos "hilare" mortuos exsequi adhuc in Sapanta valet, licet artifex Patras mortuus sit anno 1977 et ipse simili ligneo monumento sepulcrali a sui discipulis donatus est.

Ego, qui hoc coemeterium anno 2002 visi, adhuc in memoria teneo picturam puellae pila ludentem taxiraedaeque currentis. Carmen forma rogationis erat: Tam longa via, e Sibiu, haec taxiraeda cucurrerat, cur ergo consistere non valebat, me, quinque tantum annos natam, necans?

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae