Annus
2 0 0 8


LEO MAGNVS

LEO MAGNVS

Leo natus est exeunte saeculo IV in Italiae parte Etrusca, quae iam tunc temporis appellabatur Tuscia (hodierna Toscana). Adulescens uenit Romam, ubi clericatui initiatus est. In litteris Latinis erat optime eruditus, sed etiam illi inerat singularis prudentia simulque animi simplex dignitas.

Breui tempore eminuit inter collegas, nam adhuc acolytha seu ministrans altaris a papa Caelestino I fiducialiter missus est in Africam ad Augustinum Hipponenesem. Mox, anno quadringentesimo trigesimo (430), ab eodem pontifice archidiaconus urbis Romae constitutus est.

Tantâ fuit auctoritate, ut Cyrillus, archiepiscopus Alexandrinus, ad eum scriberet rogans, ut pro se apud papam in quadam re intercederet. Postea uero, cum Nestorius Constantinopolitanus noluisset reuocare suam doctrinam de Maria matre Christi tantum, et non matre Dei, Leo diaconus denuo de hoc certior factus est a Cyrillo, a quo deinde accepit omnia fere scripta Graeca ad controuersiam illam pertinentia. Cum tamen ipse Graece nesciret, tradidit illa Ioanni Cassiano, qui postquam diu uersatus esset in oriente, consederat in monasterio prope Massiliam (Marseille). Cassianus illa redegit in compendium in libro De incarnatione Domini, dedicans eam utique Leoni.

Cum autem Caelestinus papa mortem obiisset, clerus ac populus Romanus non dubitauit, quin illi succedere deberet Leo diaconus, qui tunc ceterum Româ aberat, papali fungens legatione in Gallia, nondum Francia. Ecclesiae praefuit eo tempore, quo Hunnorum rex Attila, cognomento Flagellum Dei, Italiam cum inuadisset, Aquileiam urbem trrienni obsidione captam dirupit et incendit. Tum Romam cum properaret et copias, ubi Mincius flumen in Padum influit, iam traicere pararet, occurrit ei Leo, Italici populi motus misericordia. Miraculo quodam Leo diuinâ suâ eloquentiâ persuasit Attilae, ut regrederetur.

Qui interrogatus a suis, cur tam humiliter Pontificis imperata faceret, respondit, se uidisse quendam alium, illo loquente, uidisse sacerdotali habitu indutum, qui sibi stricto gladio minitaret mortem, nisi Leoni obtemperauisset. Qua re in Pannoniam reuersus est. Constat autem eum, qui papam comitatus sit, ipsum esse Petrum apostolum, quod ceterum pulchre sculptum est ad Leonis tumulum in basilica Vaticana. Paulo post tamen nouum periculum urbi Romae impendit a parte Genserici regis Vandalorum, a quo papa Leo eadem eloquentia et opinione sanctitatis impetrauit, ut saltem incendiis et caedibus abstineret.

Illo tempore Ecclesia in oriente controuersiis agitabatur ad incarnationem Filii attinentibus, quae res inter Latinos declarata erat iam exeunte seculo II a Tertulliano, non aliter ceterum quam res Trinitaria. Leo prouidit excellentibus suis litteris ad Flauianum, archiepiscopum urbis Constantinopolis. Quoniam autem imperator uoluit rem statuere in concilio generali, Leo demum annuit. Episcopi adunati sunt Chalcedone, urbe sita paulo ultra fretum Bosphorum, ubi condemnatus est error Eutychetis censentis unam tantum esse naturam Christi: aliquid tertium oriens ex naturis diuina et humana.

Magnam habuit curam de basilicis ac templis Romae, sed imprimis de ipsa plebe Christiana, quae fatiscente imperio in illo habuit patrem et magistrum. Hac de causa primus inter Latinos ornatus est cognomento Magni.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae