Annus
2 0 0 8


Summarium

Summarium

Si nos rerum gestarum scriptoribus credere oportet, multae feminae Romanae a principibus, talibus ut Tiberius, Caligula et Nero, favore privatae, inedia vitam finierunt. Quaedam earum post aliquot dies abstinentiae cibi certior facta est principem mente mutata odium erga eam oblitum esse. Tam suavis et iucunda tamen fuit mulieri alimentorum privatio, ut eis continue repudiatis mortem oppetere mallet quam in gratiam Caesaris redire. Id mihi in mentem venit, cum lego carmen de anorexia a sororibus Susanna et Barbara Wrońska scriptum:

Quando cum parentibus est in aedem ventum,
uti feles vomit haec Sanctum Sacramentum.
Maesta est familia: Num hanc strix momordit?
Num amator liquit, cui numquam esset cordi?

Nubes altas edit nunc pluviamque bibit,
cum puellis omnibus ludit, quae sunt ibi.
Nubes altas edit nunc pluviamque bibit,
cum puellis omnibus ludit, quae sunt ibi.

Decoratur allio atque signis crucis.
Semper morti propior, valedicit luci.
Morbo aevi medii cur haec nunc laborat?
Quisque domi rumpitur ira aut complorat.

Aves et cum brassica porci crus assati –
haec in eius venas vi inserunt guttatim.
Videt se in speculo: venter tam excrescit,
ut pudore pereat. Spectans erubescit.

Nemesis ulciscitur. Vita habet finem.
Iam puellam trahit vis atrae Libitinae.
Quid hanc ad inediam, nescio, temptarit.
Satanas? Cupido, ut digna sit amari?

Nubes altas edit nunc pluviamque bibit,
cum puellis omnibus ludit, quae sunt ibi.
Nubes altas edit nunc pluviamque bibit,
cum puellis omnibus ludit, quae sunt ibi.

Nicolaus Simonides

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae