Annus
2 0 0 8


Le icone su vetro La pittura su vetro –

De Sibiele, arca iconum vitrearum

Qui per Transylvaniam forte iter faciat, non tantum arcem horrificam Draculae comitis requirat, sed etiam vicum Sibiel: ubi quivis, praeter praeclarum templum saeculo XVIII exstructum domosque antiquas, insolitum museum admirari possit iconibus vitreis dicatum.

Ante enim annos quadraginta Zosimus Oancea parochus loci postquam templum Christianum restituendum curaverat, ex fidelibus petivit ut iconas vitreas donarent, quas suae quisque domi in cellula pulverulenta servabat, ut omnes in locum communem conferrentur; ita ducentae circiter icones in priore museo collectae sunt. Numero iconum et visitatorum increscente, alterum maius aedificium anno MCMLXXXIII perfectum est: nunc XV milia visitatorum toto ex orbe quotannis Sibiel veniunt iconas admirandi gratia, inter quos complures episcopi et theologi.

Pictura in vitro, ante mille annos cognita, in Transylvaniam ab initio saeculi XVIII illata est, postquam imperator Habsburgensis regione illa potitus erat, et per regionem illam divulgata est post miraculum quod Niculae, in parvo vico, factum esse putabatur. Nam narratum est Dei matris icona ligneam per aliquot dies lacrimavisse, quam ob rem peregrinorum multitudines Virginis imagines ex templo mirifico domum ferre cupiebant: unde vitrearii plurimas iconas fabricari coeperunt. Icones in vitro aptius "sub vitro" appellandae sunt, nam artifex in posteriore facie et imaginis lineamenta tenui penicillo describit et colores sternit; denique liquor perlucidus tutelae causa illinitur et latus depictum tabulae ligneae infigitur.

Artifices haud hoc tantum munere se sustentabant, sed terrae fructibus et pecu; colores ex variis solis aliaque naturali materie cum adipe aut ovi vitello commixtis fiebant. Iconas depingere non solum artis sed etiam animae opus erat, ideo artifices oratione et ieiunio labori sacro se parare soliti erant.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae