COQUUS SERBICUS PRAECEPTA DAT TESTICULOS COQUENDI
COQUUS SERBICUS PRAECEPTA DAT TESTICULOS COQUENDI
Genitalia re vera saporifera fieri
possunt!
Primus in mundo liber coquinarius, qui
doceat modos testiculos coquendi, scriptus ac divulgatus est a
coquo Serbico Ljubomir Erovic. Qui Apicius Balcanicus iam 20
annorum experientiam habet in genitalia variorum animalium ad
gustum hominum praebendo.
"Sapidissimi testiculi sunt, mea opinione, taurorum,
equorum struthionumque, licet certe alii aliter de his rebus
sentiant" - dixit diurnariis dominus Erovic, occasione
publicationis libri eius. Admittit etiam usum testiculorum
suillorum et gallorum Indicorum (gallopavorum) at addit genitalia
omnium animalium generaliter saporifera esse, humanis fortasse
exceptis, quos numquam gustavisset.
Testiculi - tenet Erovic - multam copiam habeant testosteronis
(nimirum!) et a multis incolis orbis mediterranei
putantur optima aphrodisiaca esse.
In photographemate supra addito monstratur placenta
Neapolitana (pizza) testiculis arietum ornata. Infra
autem dantur praecepta ova spongia testiculata coquere:
Eripito venas e testiculis taurinis at ponito in aquam
ferventem spatio 2-3 minutarum. Antea potes testicula per
nonnullas horas macerare in vino rubro. Dein addito testicula
ovis spongis more solito in libum commixtis.
Scripsit Stanislaus Tekieli
|