Starring:
Oscula
(Kisses)
Hibernia - Dania -Suetia anno MMVIII
Direxit scripsit et in
scaenam reduxit Lance Daly, pelliculam exstruxit J. Patrick
Duffner, musicam curaverunt Go Blimps Go, vestimenta curavit
Leoni Prendergast, imagines curavit Lance Daly, scaenas
curavit Waldemar Kalinowski; partes maximi momenti egerunt: Kelly
O'Neill (Dylan), Shane Curry (Kylie), Paul Roe, Neilí Conroy,
David Bendito, Elizabeth Fuh,
Bob Dylan; produxerunt Ben Keenan, Fastnet Films et Zentropa.
Quis
putet duos adolescentes quos in imagine conspicis tam suavem et
acrem fabulam agere posse, quorum neuter umquam recitaverit? Si
potestis "Oscula", pelliculam hanc Locarni primum
demonstratam, sine ulla mora adspectate et admiramini!
Et
Dylanus et Kylia, quorum domus in Dublini suburbiis finitimae
sunt, in familia sua vexantur. Pridie Christi diem natalem
effugiunt Dylani fratrem, qui iam diu evanuerat, requirentes.
Quem minime inventuri sunt, sed Dublinum alacre et violentum
peragrant, primum tabernas laeti visitantes deinde noctem
periculosam atque horrificam transeuntes. Mira cum fortuna salvi,
erronum more sub crassa charta obdormiscunt et ab astynomis domum
iterum advehuntur. Amborum tamen vitae in perpetuum commutatae
sunt, postquam periculum summum et mutuam amicitiam cognoverunt,
cuius gratia alter alteri acceptam salutem refert: non iam puer
et puellula, sed iuvenes facti sunt, tametsi sua quemque
acris vita domestica exspectat.
Pellicula
est haec acris et suavis, qua lucens et tenebricosum Dublinum
ostenditur, symbolum urbium saeculi primi et vicesimi: cuius
feritas nihilominus viam salutis et dignitatis recipiendarum
praebet. Neque minoris momenti spectatoribus videatur auctoris
querela propter vim adolescentibus domi allatam.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|