Najładniejszy widok
SUMMARIUM
Quis Varsoviensium numquam dixit hospitibus peregrinis conscendendum eis esse tricesimum tabulatum Palatii Humanitatis Scientiarumque, ut pulcherrimum in tota urbe conspectum viderent, is enim esset solus Varsoviae locus, ex quo monstrosum illud aedificium non cerneretur?
Ianussius Tazbir, rerum gestarum scrutator clarissimus, olim observavit in libris Polonicis saeculo XIX sub regno Russico scriptis abesse omnia fere alienae dominationis signa. Neque Sienkiewicz, neque Prus ullam mentionem faciunt immanis Orthodoxae ecclesiae cathedralis in platea Saxonica exstructae. Sed Palatium, quamquam non minus quam ea ecclesia symbolum iugi a Moscovia nobis impositi videbatur, ita neglegi atque ignorari non potuit. In hac „Lampade” Paulus Dunin-Wąsowicz demonstrat, quam libenter scriptores id donum Sovieticum operibus suis inducant.
Nomen Iosephi Stalin, primitus aedificio impositum, mox sceleribus tyranni coram publico revelatis usurpari desiit. Sed etiam postea Hugo Steinhaus, mathematicus doctissimus et iocorum atque facetiarum amator, litteras ad Facultatis Mathematicae decanum missurus inscripsit eas:
Spectabilis Decanus Facultatis Mathematicae
Universitas Varsoviensis Iosepho Piłsudski dicata
Palatium Humanitatis Scientiarumque Iosephi Stalin nomini sacrum.
Affirmabat enim ambo nomina, variis in temporibus indita, numquam abolita et ideo etiam tum valida esse.
Crudelis generalissimi larvam puto tum demum Palatio expulsam esse, cum Papa Ioannes Paulus II anno MCMLXXXVII ante id aedificium missam celebraret et in eius pariete immensa crux penderet. Post aliquot autem annos, iam in libera Polonia, architecti optimum modum invenerunt, ut aspectum Palatii mitiorem et iucundiorem facerent, nempe in eius summa parte quattuor horologia posuerunt. Nunc id minus simile Universitati Lomonosovianae videtur (dicebant olim homines ideo Palatium constructum esse, ut aeronautae Americani Varsoviam cum Moscovia confunderent), habet autem aliquid commune cum Londiniensi Magno Beniamino (vulgo Big Ben).
Scripsit Nicolaus Simonides
|