Annus
2 0 0 8


d

d.22. m.Aug. a.2008, h.17:28

3SAT- EXPERIMENTUM LINGUAE ADHIBENDAE

Dies televisorii Latinissimus

Scripsit Peter Luley, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Si quis fines Latinitatis suae accessit, oportet inspiciat canalem televisorium „3sat" cultualem. Haec statio emissoria totum diem dedicabit sermoni Ciceronis Caesarisque considerando. Quae res videtur ad eruditissimos tantum spectare, sed reverâ omnibus erit delectabilis: Hac in emissione Latinitas non inculcabitur, sed musicis modis rapianis celebrabitur – necnon aspectabitur venter Angelinae Jolie.

http://www.3sat.de/kulturzeit/themen/124158/index.html

Dicuntur quidem esse homines, qui verbum Latinitatis audientes commoneantur rerum potius iniucundarum: qualia sunt aut verba detrita et thelosapientia aut vocabulorum inculcatio aut tabellae declinationum aut similia huiusmodi. At tales opiniones praeiudicatae interim sunt obsoletae: Sermo veterum Romanorum hôc tempore frequentissimę celebratur. Numerus Latinę discentium in scholis Germanicis his octo annis auctus est 30% (tricenis partibus centesimis). Nunc autem die Saturni crastino „3sat" canalis cultualis publicę-iuridicus definitę demonstraturus est linguam Latinam verę vigere atque vivere.

Per 24 (viginti quattuor) horas, i.e. per totum diem thematis, eadem statio emissionibus documentariis et cinematibus dramaticis se dedicabit Imperio Romano considerando. Huius incepti pars gravissima emittetur h.19.20 (horâ undevicesimâ, minutâ vicesimâ): haec enim editio extraordinaria seriei „Kulturzeit" integra fiet sermone Latino.

In hac autem emissione televisoriâ fient ea quae sequuntur: Non sôlum Andrea Meier eidem moderans loquetur Latinę, sed etiam omnes symbolae et colloquia interrogatoria instructa sunt Latinis interpretationibus synchronicis (additis subtitulis Theodiscis). Hoc videtur esse absurdum, tamen non solum spectat ad homines eruditissimos absque ipsâ vitâ hodiernâ alienissimos, sed mirum in modum est lepidum atque delectabile – quod praecipuę fit vigore atque lepore Andreae Meier.

Latinitatem nunc exhiberi cum venustate

Verbis quae sunt "Salvete domini dominaeque" haec mulier Helvetia homines spectantes salutat leniter decantans et – secundum recentissimam opinionem grammaticorum - illud "ae" tamquam "ai" illudque "c" tamquam "k" pronuntians, ut „Caesar" sonet tamquam "Kaisar" et „Cicero" tamquam "Kikero". Haec unâ cum litterâ r more Meierae Helvetico pronuntiatâ aliquatenus resonant tenorem Italicum – quomodo veteres Romani reverâ pronuntiaverint, scilicet nemo accuratę noverit, sed placet sibi animo fingere eosdem illo more pronuntiasse.

Insuper redactores sibi excogitaverunt introitum huius emissionis lepidum: Ut demonstrent id quod a palaeophilologis libenter dictitatur, Latinitatem inveniri etiam locis maximę incredibilibus, nunc non afferent exempla iuridica aut medicinalia, sed – ventrem Angelinae Jolie.

In eodem enim ventre leguntur verba notis Threiciis more antiquo scripta, quae sunt "Quod me nutrit me destruit" – ad eadem Andrea Meier adnotat dicaculę: "Num haec habent sensum? Non sensum, sed admirationem" – et hoc demonstratur ipsâ imagine. Ecce Latinitas venusta – res omnino nova!

Symbolae deinde sequentes, quamvis spectent ad rem antiquam, tamen habent argumenta ad nostram aetatem valentissima. Notione quae est "Mare nostrum", qua praeses Francogalliae libenter utitur, Ralf Rettig studiosę refert de unione maris mediterranei, quod est inceptum Nicolao Sarkozy carissimum. Idem diurnarius commemorat Aenaem patrem Romanorum avitum Troia ex urbe ardente per Mare Mediterraneum aufugisse necnon describit condicionem hominum hodie per hanc regionem fugientium.

Tina Mendelsohn cum Roberto Harris auctore librorum plurimum divenditorum colloquetur de trilogiae Ciceronianae parte alterâ et de modernis rationibus potestatis et de Baraccii Obamae qualitatibus rhetoricis. Ludi Olympici causae sunt, cur deliberetur, quomodo verba illa antiqua „panem et circenses" congruant cum aetatis nostrae rebus athleticis; inde consequitur res, quae vix potest addubitari: "Praesentis aetatis gladiatores Poldi et Schweini appellantur".

Scilicet etiam hanc emissionem televisoriam non fieri nisi cum conaminibus illis res modernas Latinę denominandi; quae grata, sed ineptiolis semper propinquissima, adhibentur ad vivacitatem sermonis Latini demonstrandam. Verbi gratia "Mickey-Mouse-Ohren" Latinę fiunt "auriculae Michaelis muris", „Passwort" fit "Verbum introductorium", „Airbag" fit "pulvinus inflatilis".

At redactores emissionis "Kulturzeit" modum iocandi non excedunt. Etiam symbola Ernesti A. Grandits, qui in Sede Vaticanâ perquirit, quantum valeat Latinitas in ecclesiâ, haud aberrat a tenore huius emissionis iucundę docto.

In fine audiri Latinos modos rapianos

Licet Ernestus in Civitate Vaticanâ non convenerit ipsum Papam Benedictum amatorem Latinitatis, qui missam Latinam denuo admiserit, sed collocutus est cum Patre Reverendo Domino Cleto Pavanetto, qui etiam amat linguam Latinam ferventissimę. Idem latinista Civitatis Vaticanae supremus indagat vocabula, quibus notiones mundi moderni exprimantur sermone antiquo. Cleti autem verba non iam instruenda sunt interpretatione synchronicâ, nam idem Dominus reverendus reverâ loquitur Latinę.

Quod facit etiam Profestrix Christina Walde, quae unâ cum grege studentium promotionisque candidatorum Universitatis Mogontiacensis textűs emissionis in Latinum convertit. Cui mulieri doctae cum Andrea Meier colloquenti denique licet affirmare rem sibi persuasissimam: "nihil est quod verbis Latinis exprimi non possit". – hoc Christinae credimus et de eiusdem gaudio gaudemus.

Musica quidem peculiaritas modorum rapianorum, qui in fine a grege musico „Ista" praebentur verbis Latinis, q.s. "Tu Romane!", non omni ex parte placet; tamen tota emissio in summâ remanet iucunda. Omnes enim, qui eandem aspexerint, paene oblîti erunt aridas istas tabellas verborum temporalium aut famam istam linguae appetitorum eruditionisque gloriatorum, quae Latinitati inhaeret, aut ista verba Francisci Iosephi Strauß quodam cum turgore iterata. Quod erat demonstrandum – licet dicant ii qui hanc emissionem confecerint.

In futurum si verbum Latinitatis audiverimus, fortasse non iam cogitabimus de grammatica vocabulisque inculcandis, sed de ventre Angelinae Jolie.

__________________________________________

"Kulturzeit extra: O Tempora!",

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae