La caponata di melanzane
De caponata melongenarum
Hoc suave ferculum aestivum Siciliae proprium lectoribus
proponitur. Unde nomen Siculum "caponata"?
Sunt qui ex "capone", id est gallo castrato, aut ex
"capone" (Coryphaena hippurus), gustatu optimo
pisce, nomen ortum esse putent, quibus olim ferculum conficere
soliti fuerint, aut ex "cauponis" ubi adsumatur.
Tibi ad quattuor convivas satiandos compara:
quattuor melongenas,
duas caepas,
unum hectogramma capparium,
unum apium,
tria matura lycopersica,
unum hectogramma olivarum,
unum poculum aceti,
unum cochlear sacchari, basilici ramulum, copiam olivi et
salis.
Subamarum primum umorem melongenarum exprome, ut mos est:
melangenas in cubos reseca et sale consperge et per unam horam
serva, posthac accurate perlue et panno deterge; deinde in
abundanti calido olivo frige, extrahe et sepone. Caepas et apium
in subtilia segmenta reseca, cum olivis nucleis orbatis et
capparibus in olla breviter frige, deinde lycopersica minutatim
secta folliculis seminibusque reiectis superadde et per quindecim
minuta coque. Demum melongenas iam frictas in ollam infunde cum
poculo aceti et saccharum et per viginti minuta saepe commiscens
concoque. In lancem transfer atque exspecta donec tepescat,
basilici foliis exorna convivisque praebe.
Nullum vinum mihi ferculo huic, aceti sapido, sociandum
videtur, sed aqua frigescens.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|