Festo divae Catharinae, die Solis
SUMMARIUM
Saepe nostram virtutem militarem et fortitudinem opponimus pacificae naturae Bohemorum, alienae dominationi se facile accommodantium. Nos canere solemus:
Belle bellum peragitur,
eques equo detrahitur.
Quem non flent, qui commilitant,
quin iacentem inequitant.
– In sepulcro tu somnia
de futura Polonia!
Illi autem inviti in proelium eunt:
Cur me vultis, duces, domini,
militare? Heus, loquimini!
Perdam annos iuvenes
nec manebit ulla spes,
ut puellae dicam: „Cor mi des".
Viridi in herba equus stat,
parum abest, ut deficiat.
Pavet bellum equulus,
videns Turcam eminus.
Paene linquit eum spiritus.
Viridi in herba equus stat,
parum abest, ut deficiat.
Se laturum timet nam
me, ut mortem oppetam.
Ora, mater, ut reveniam.
Hic clare patet id, quod Marius Szczygieł dicit Agathae Pyzik, collaboratrici „Lampadis": Bohemi metum non dissimulant, sed sciunt eum confiteri. Verum tamen ex eius libro, qui Gottland inscribitur, discere possumus, quam strenue nostri vicini meridionales anno MCMLXVIII libertatem recuperare sint conati et quantas persecutiones quidam postea fortissime tulerint, communistis etiam iure sepeliendi eos privantibus.
Scripsit Nicolaus Simonides
|