De Drepani salinis
De Drepani salinis
Unde nobis sal? Postquam mirabiles salinas apud Drepanum,
oppidum Siciliae occidentalis, visitaveris, illum humilem
pulverem cotidianum colere disces: tum durum hominum laborem et
sapientiam diuturnam intelliges ibi abdita esse.
Putantur Phoenices primi salinas apud Drepanum condidisse;
quarum usum et fructum studiosi pro certo habent anno MCDXL p. C.
n. ab regibus Alphonso et Ferdinando Aragonensibus aliquot
feudatariis esse legatum, qui bene de regno meriti essent. Anno
MCMXCV gubernatores regionis Siciliae superficiem decem milionum
metrorum quadratorum severe servandam esse constituerunt et
praeclarae societati mundanae naturae tutandae deditae WWF commiserunt:
nam ibi aves migratoriae consistere solitae sunt, laboriosa
itinera intermittentes et autumno in Africam et vere ad regiones
mitiores. In salinarum finibus ducenta octo genera avium adhuc
agnita sunt, quarum nonnulla exstinctionem periclitantur: exempli
gratia Platalea Leucorodia, Phoenicopterus Ruber,
Casmerodius Albus plurimaeque species anatum; praeterea
bufones et lacertae rarae inveniuntur.
Sed quomodo sal ex maris aquis extrahitur? Salsus liquor
pistrini vi infunditur in piscinas amplas, quas
"frigidas" vocant, ubi solis aestus aquam in vaporem
convertit et liquorem sale densiorem efficit; inde in piscinas
"fere calidas" liquor transfunditur ut idem iterum
fiat, denique in piscinis "lenocinantibus" sal
crystalli instar rastris et palis in acervos colligitur. In sale
marino, aliter atque in sale e fodinis effosso, non tantum
natrium chloridricum sed etiam kalium magnesium iodium bromum
aliaque benefica elementa inveniuntur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|