sss
Cur lingua
Latina? cui lingua Latina?
Societas Italica "Treellle", cuius consilium est
perpetua scholae renovatio, libellum edidit quo de investigatione
ad linguae Latinae disciplinam in Europae et Americae
septemtrionalis nationibus cognoscendam refertur.
In omnibus nationibus indagatis facultas adolescentibus datur
Latinam linguam discendi, fere nemini tamen obstringens est
munus: ergo septuagesimus septimus quisque ex discipulis
Americanis linguae Latinae studet, tricesimus quisque ex
Francogallicis, quintus et vicesimus quisque ex Britannicis,
duodecimus quisque (euge!) ex Germanicis. In aliis nationibus,
sicut Austria Dania Batavia Italia Graecia, si quis Lycaeum eligit
ei sine ullo discrimine Latinae studendum est.
In Italia, patria sermonis Latini, una et quadraginta
centesimae adolescentum (id est quotannis XXV centena milia!) a
XIV usque ad XIX annos natorum, qui scholas frequentare soliti
sunt, illi antiquae linguae student: quorum circiter tertius
quisque parum aut nihil omnino discit. Multi enim disciplinam
illam abhorrent, in quam compelluntur: ideo permulti simulate,
haud totidem (X tantum centena milia) re vera Latinae aliquid in
animo servant. Unde praeclari studiosi societatis Trellle id
colligunt, ne quis linguae Latinae studio amplius cogatur,
volentibus tantum proponatur.
Si quis indaginem totam lingua Italica confectam perlegere
velit, digito pulset
http://www.treellle.org/materiale/QA1.pdf
Scripsit Herimannus Novocomensis
|