Iona Indianensis et regnum crystallinae calvae
Iona Indianensis et regnum crystallinae calvae
Post 20 annos redit in scaenam Harrison Ford partem agens
Ionae Indianensis, praeclari illius archaeologi Americani, cuius
casus vero ancipites iam ter secuti sumus, in pelliculis scilicet
"Inquisitores arcae amissae" (1981), "Iona
Indianensis et templum exitii" (1984) ac "Iona
Indianensis et ultimum bellum crucis" (1989), dispositore
scaenico Steven Spielberg, producente George Lucas.
Nunc sequimur casus archaeologi, aetate iam 65 annorum, ab
anno 1957, in summo scilicet momento belli frigidi inter
Occidentem et Unionem Sovieticam. Speculatores Russi, et imprimis
specluatrix pulchra Irina Spalko (Cate Blanchett), cogere Ionam
conantur pro se quarere fabulosam crystallinam calvam, quae
reddat eius possessorem vim scientiamque infinitas. Archaeologo
contingit de manibus Sovietorum effugere, sed mox ab US-Americana
agentura speculatoria FBI proditionis false accusatus est. Eodem
tempore abductus ab ignotis patratoribus est amicus Ionae,
professor Oxley (John Hurt) necnon deliciae eius veteres, Marion
Ravenwood (Karen Allen). Rebus ita stantibus Iona Indianensis una
cum filio Marion, Mutt (Shia LaBoeuf), proficiscitur in Americam
Meridionalem, ubi invenire calvam crystallinam sperat. Eius
vestigia caute sequuntur speculatores Russi...
Scripsit Stanislaus Tekieli
|