De methodo Latine docendi discendique cui nomen LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA
De methodo
Latine docendi discendique cui titulus
LINGVA
LATINA PER SE ILLVSTRATA
Ulla nonnumquam verba de quodam libro vel
methodo Latinae linguae docendae discendaeque faventibus
nonnullis in actis diurnis, Ephemeride
nostra inclussa, apparent. Mirum ergo fit quod nondum adhuc de
eximia methodo illa, a Hans Orberg iamdiu
inventa atque decursu temporis bene probata necnon pulcherrimo
usu confirmata, nusquam in Ephemeride nostra
quidam locutus sit. Cuius tamen methodi ope, cui nomen LINGVA
LATINA PER SE ILLVSTRATA,
perplurimi docentes (mares feminaeque), quorum numerus per dies
incrementatur, operam dant ut eorum discipuli discant Latinam
linguam cultumque una hac cura adhibita, ut ei bene intellegant
Linguam latinam veram linguam esse.
Non deerunt fortasse nunc temporis ei, qui
mirantes: "Numquid aliud", inquant, "Lingua latina
esse possit, nisi lingua vera?" Non tam facile fit, multorum
saltem sententia, omnes et qui docent et qui discunt Latinam
linguam pro comperto Latinum linguam veram esse habere. Quam enim
eius causam videte: rari Latine dicere aut scribere soluerint,
rarius quendam hodiernum Latine loquentem audiverint. Et de
discipulis quam plurimis, quid? Qua enim ratione Latine discere
temptant? Illane maximum momentum rebus praecipue vel tantunmodo
grammaticis concedente? Illa vero cui lingua necnon Romanae
litterae fere hoc unum valent, ut rationes necnon systemata
grammatica (seu phonetica, seu morphologica, seu syntactica)
explanare vel explicare vel illustrare valeant? Quos tandem
Latinos auctores tractaverunt? Solosne eos Romanos, quibus unis
multi artem belle scribendi Latine concedi patiuntur? Nemone
gentium, Romanis scriptoribus praeteritis, totam per historiam
mundanam Latine bene scribere aut probe loqui valuisse videtur?
Est vir Italus quidam clarissimus nomine Aloisius Miraglia, professor atque conditor Accademiae
Vivarium Novum, cuius
symbola quaedam intitulata "Quo pacto Latine (non) docendum
est" lucem
splendentem in eam rem quondam
proiecit. Symbola enim ea mea sententia omnibus docentibus et
discentibus omnino legenda. Cuius in quodam loco, posteaquam is
de variis atque plurimis methodis ab eo cognitis necnon usitatis
locutus est, auctor dicit se tandem aliquando invenisse librum
quendam, totum Latine exaratum, qui maximo usui ad Latine
discendum esse videretur hac causa, quod in eo Latina lingua
lectoribus necnon discipulis proponatur non aliter atque aliae
vernaculae atque hodiernae linguae proponuntur, id est secundum
rectam seu naturalem rationem docendi. Quem scopum ut adipiscatur
methodus illa imaginibus atque verbis in marginibus additis tali
pacto utitur, ut vere adimpleatur haec sententia, quae nomen
methodi praestat, scilicet Latina lingua discentibus
per se illustratur.
Methodus illa a duabus partibus constat, quarum
altera Familia Romana, altera Roma
Aeterna intitulatur. Primus enim liber de fabula
continuata vere agitur, in qua paulatim vitam et facta membrorum
cuiusdam familiae II. saeculi p.C. n. cognoscere valemus tali
congruentia veris factis historicis adhibita, ut ulla sine
difficultate rationes et causas vivendi, pugnandi, laborandi,
studendi suarum personarum intellegere necnon comprehendere
possimus. Rationes autem grammaticae discipulis tali modo atque
tempore proponuntur, ut non modo ad omnia intellegenda non
obstent et difficultent, immo etiam explanent, explicent,
illustrent, ita ut multoties convertere in linguam vernaculam
-quod exercitium saepius aliis in methodis summi momenti aut, ut
melius dicamus, unum exercitium proprium esse putaretur- nullo
modo necesse fiat: qualis ergo necessitas convertendi est ei, qui
omnia plane iam Latine intellegerit? Nimirum enim si Aloisius
Miraglia ille, qui tanta commoda praedicare non desinit,
maximus fautor eius methodi per totum Europae terrarum adhuc
factus est.
Secunda autem methodi pars (Roma
Aeterna) de Romana historia, et ea ab ipsis Romanis
scriptoribus enarrata dicit. Quorum in numero scriptorum T.
Livius, A. Gellius, Cornelius Nepos, Salustius, Cicero, Horatiusque
insunt. Similo modo atque in primo libro facitur, textus
imaginibus et pertinentibus explanationibus in marginibus non
parum iuvatus est.
Cuius methodi auctor atque
inventor Iohannes Orbergius (sermone patrio Hans Orberg) fuit,
clarissimus Danus vir atque philologus peritissimus, qui iamdudum
temptans ullam methodum naturalem, quae dicitur, inveniendam ad
Latine docendum discendumque, plurimis necnon notissimis
philologis eius temporis iuvatus (quorum in numero G.
Devoto, K. Jax, S. Mariotti,
R. Schilling, E. Springhetti, L.
Hjelmslev, A.D. Leeman, D. Norberg, W. Schmid, H. Zilliacus, J.F.
Latimer nominari debent) anno 1955 in lucem eddidit
cursum, cui titulus Lingua Latina secundum naturae
rationem explicata, quem postea anno 1991 reddidit
novo atque ultimo titulo praedito LINGVA LATINA PER SE
ILLVSTRATA, e duobus libris atque nonnullis aliis
complementis constans. Cuius methodi structura variis capitulis
constitutast, trinis lectionibus singulis capitulis, atque in ea
-aliter atque in methodis traditis fieri solet- maximi ponderis copia vocabulorum eorum,
quae discipuli memoriae mandare debent, habetur. Quae autem vocabula tali pacto proponuntur, ut
contextus ope neque tantum vi merae memoriae apprehendantur, ad
quem propositum adipiscendum magno discipulis usui plurimae
insertae imagines in marginibus sunt. Exstat etiam versio
electhronica methodi, quo discipuli quidam remoti atque magistris
orbati facilius ad medullam Latinae linguae pervenire valeant.
Licet enim methodi scopus non ut discipuli
Latine loquantur sed Latine discant spectat, nihilominus magister
autem curat atque temptat discipulos nonnullas oratiunculas, sententiolas necnon fabellulas Latine habere, ita
ut in animo eorum Latinum veram linguam neque tantum honestum
cadaver (de quo multa atque nobilissima dici possint) omnino esse
pateat.
Quae methodus magno cum sucessu in civitatibus
diversis, praesertim Civitatibus Foederatis
Americae, Italia necnon Belgica, diffussa est. Nunc temporis non pauci etiam professores
Hispani tali methodo iuvante discipulis
suis operam sedulo navant.
Et de emolumentis eius methodi, quid?: videte:
discipuli saepius alio more atque semper fecerunt faciunt, iam
primo die sentientes ab ipsis nonnulla Latine balbutiri, atque
plane atque distincte callentes Latinam linguam non aliud nisi
linguam vivam hodiernamque -non minus quam alteras- esse. Nunquam
amplius rogabunt a magistris interrogatum illum notissimum, quod
ad nostrum omnium aures serius aut citius pervenire solebat:
"Optime magister, dicas nobis quaesumus: ad quem usum
linguam Latinam discimus...? Nonne lingua mortua est?" Non
vero mortua, sed vivax necnon pulcherrima venustissimaque, ut
semper fuit, nobis discipulisque nostris semper erit!
Scripsit Ansgarius Legionensis
|