HEDVIGIS REGINA POLONIAE
HEDVIGIS REGINA POLONIAE
Minima natu inter filias Ludouici regis Hungariae et Poloniae Heduigis nata est uerisimiliter die duodeuigesimo mensis Februarii anno millesimo trecentesimo septuagesimo quarto (18 II 1374).
Andegaueni erant gens Francorum, quae adiuuantibus Romanis Pontificibus potita est Normanorum regno in Italia meridionali, quod paulo ante transierat in manus Germanorum regis ac deinde imperatoris Friderici II. Carolus autem Robertus, cum obtinuisset regnum Hungariae anno 1320, uxorem duxit Elisabetham, filiam Vladislai Cubitali (Łokietka) regis Poloniae, itaque sororem Casimiri Magni. Ille filium habuit Ludouicum, futurum patrem Heduigis, cuius quidem sanguinis pars Slauica creuit ideo, quod matrem habuit Elisabetham olim principissam Bosniae.
Iam puella erat ualde pia etiam ideo, quod domi colebatur memoria proximi consanguinei Ludouici, sancti episcopi Tolosani. Quattuor annos nata, more illius temporis, a parentibus promissa est sponsa Guillelmo Habsburgensi puero annorum octo. Spe huius matrimonii Heduigis Vindobonam missa est in palatium imperiale, sed paulo post, morta Catharina, eius sorore natu maxima, domum revocata est.
Cum autem Ludouicus rex mortuus esset anno 1320, Hungari quidem reginam proclamauerunt Mariam, filiam eius secundam, Poloni autem uoluerunt Heduigem. Die sexto decimo mensis Octobris anno millesimo trecentesimo octogesimo quarto (6 X 1384) illa puella decem annorum a Gnesnensi archiepiscopo Bodzanta coronata est regina Poloniae.
Magnates tamen Poloni noluerunt, ut Heduigis nuberet Guillelmo, tametsi scirent illum ei placere. Maluerunt enim eam matrimonio coniungi cum Iagiellone magno duce Lithuaniae, quae ita coniungeretur cum Polonia et ex pagana fieret catholica. Pia Heduigis, intercedente precipue Cracouiensi episcopo, demum assensit et duodecim annos nata nupsit Iagielloni, uiro annorum triginta sex. Traditur a Crucifixo nigro ecclesiae cathedralis, penes quem saepe precabatur, quondam audiuisse: ‘Salua Lithuaniam’. Iam primo uere sequentis anni 1387 condita est episcopalis sedes Vilnensis.
Vndecim annis postea Heduigis peperit filiolam, quae tamen post tres septimanas morta est. Paulo post in Domino obdormiuit mater, annos nata uiginti quinque. Qua re audita fleuit Poloniae et Lithuaniae populus optime sciens, quam fuisset pia et misericors. Sepulchro condita est in ornatu papere, nam omnes personales suas res pretiosas impenderat in fouendam augendamque Academiam Cracouiensem, quae utique eius cura et studio, a Summo Pontifice declarata est Vniuersitas, summum itaque studium uetustius quam Heidelbergense, quod est Germaniae prima uniuersitas.
Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM
|