Annus
2 0 0 8


In hac „Lampade” Paulus Gołoburda percontatur Georgium Andruchowycz, clarissimum scriptorem Ucrainiensem, de eius ultimo libro, cuius titulus est Secretum

SUMMARIUM

In hac „Lampade” Paulus Gołoburda percontatur Georgium Andruchowycz, clarissimum scriptorem Ucrainiensem, de eius ultimo libro, cuius titulus est Secretum. Qui liber formam habet colloquii: scriptor enim respondet quaestionibus Egonis Alt, diurnarii Theodisci. Quis est ille diurnarius? Eius nomen alludere videtur ad locutionem Latinam „alter ego". Fortasse igitur ipse Andruchowycz in libro suo secum loquitur? Tum eodem dolo uteretur ac Vitoldus Gombrowicz, cuius colloquia, si titulo crederetur, cum Dominico de Roux habita, reapse ipsius scriptoris a nemine adiuti opus fuerunt. Attamen fit res perquam mira: Egon Alt scit non tantum aliquas res, quae soli eius collocutori notae esse debeant, sed etiam tales, quas Andruchowycz scire nullo modo possit. Variis modis adducit auctor nos in suspicionem diurnarium esse re vera diabolum, a Germanis saepe „der alte Feind" (quod idem vult ac „vetus hostis") nominatum.

Sed quomodo diabolus possit uni homini tam firmo nexu esse ligatus, ut verba „alter ego" ad eum pertinere videantur? Hic mihi in mentem venit aliquorum Christianorum opinio, qui putant quemque hominem non solum angelum custodem habere, sed etiam diabolum custodem, qui eum ad peccandum incitet et peccata commissa diligenter numeret.

Sed fortasse eae allusiones diabolicae nihil sunt nisi alius dolus a Georgio Andruchowycz adhibitus, ut lectorem non sinat videre Egonem Alt ipsius scriptoris figmentum esse. Sed si tali strategemate usus est scriptor in Secreto, cur credere debeamus eum ab illo abstinere in colloquio hic impresso, in quo lectoris admirationem moveat insolita harmonia quaestionum et responsionum? Notandum nobis est, quid sibi velit nomen Pauli Gołoburda. Ut prima pars nominis scriptoris Ucrainiensis haud longe absona est a voce „andrus”, ita nomen diurnario hic attributum similis est voci „hałaburda”. „Andrus” autem et „hałaburda” synonyma sunt, hominem semper ad rixas et iurgia paratum significantia. Item praenomen „Paulus”, utpote eandem vim habens ac „parvus”, bene concordat cum desinentia „-owycz”, quae filium aut nepotem denotat. Ergo non est dubium, quin Paulus Gołoburda, non minus quam Egon Alt, sit „alter ego" Georgii Andruchowycz.

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae