Sanctus Georgius martyr
Sanctus Georgius martyr
Die XXIII mensis Aprilis celebratur sanctus Georgius martyr,
quem pictores et sculptores ut equitem hasta draconem
interficientem et puellae indefensae vitam servantem effingere
soliti sunt. Sed sanctus Georgius minime inventionis fructus
fuit.
In Cappadocia ortus, miles fuit Romanus mirae fortitudinis,
quam ob rem Diocletiano imperatori dilectissimus, cuius iussu
Ecclesia tam crudeliter vexabatur, ut omnes Christiani capti
mortis damnarentur. Georgius, ad fidem Christianam conversus,
imperatorem adiit et acriter feritatis increpuit; protinus
militiam deseruit ideoque diu excruciatus et demum Lyddae, apud
Palaestinos, capite obtruncatus est.
Narrationes de vita sancti Georgi in "Fabula Aurea"
leguntur. Draconem apud Silenam, oppidum Libyae, plures milites
occidere frustra conati erant: nam monstrum cotidie binas oves
vorare solitus erat aut puellas, pecore deficiente. Cum Georgius,
illac iter faciens, filiam principis dracone devorandam esse
cognovit, ipse equitans bestiam adortus hastae singulo ictu
interfecit. Posthac miram orationem ante oppidi incolas habuit,
qua ad Christi fidem omnes conversi sunt, et ingentem mercedem ab
rege sibi donatam pauperibus donavit: inde equo vectus abiit.
Sancti Georgi cultus a saeculo decimo p. C. n. diffundi
coepit, sub cuius patrocinio plurimae nationes se posuerunt,
sicut Canada, Anglia, Germania, Lusitania, Melita et Lithuania,
itemque nonnullae urbes.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|